PL 188, col. 611

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

autem manum, qua tenebatur, ardentem velut
ignem persensit, et in tali angustia repente exclamavit:
« Sancta Maria, gloriosa mater Christi, adjuva
me! » Protinus, ad invocationem piissimae genitricis,
filii Domini auxilium praesto adfuit, quale
Omnipotentis ordinatio disposuit. Nam quidam miles,
ensem dextra ferens, supervenit, gladiumque
suum, quasi ferire vellet, vibrans, dixit: « Cur fratrem
meum interficitis, maledicti? Sinite illum, et
abite. » Mox illi avolarunt, Aethiopicamque phalangem
prosecuti sunt.
Abeuntibus cunctis, miles in via cum Gualchelmo
demoratur, et ab eo sciscitatur: « Cognoscis-ne me? »
Presbyter respondit: « Non. » Miles dixit: « Ego sum
Rodbertus, filius Rodulfi, cognomento Blondi, et

sum frater tuus. » Cumque presbyter pro tam insperata
re vehementer admiraretur, nimiumque pro
his quae viderat, ut dictum est, vel senserat, angeretur,
miles ei de pueritia utriusque multa coepit
recensere, et notissima signa recitare. Sacerdos autem
audita optime recolebat, sed ore confiteri non
ausus, omnia denegabat. Tandem praefatus eques
ait: « Miror duritiam et hebetudinem tuam. Ego te
post mortem utriusque parentis nutrivi, et super
omnes mortales dilexi. Ego te ad scholas in Galliam
direxi, et vestes nummosque tibi copiose porrexi,
aliisque multis modis tibi prodesse satis elaboravi.
Nunc horum immemor efficeris, meque tantummodo
recognoscere dedignaris! »
Tunc presbyter, veridicis faminibus ubertim prolatis,
convictus est allegationibus certis, palamque
cum lacrymis fassus est affamina fratris. Tunc miles
dixit ei: « Merito debuisses mori, nostrarumque
particeps poenarum nunc nobiscum trahi, quia res
nostras nefaria temeritate invasisti. Hoc nullus alius
inchoare ausus fuit. Sed missa, quam hodie cantasti,
ne perires te salvavit. Mihi quoque nunc permissum
est tibi apparere, meumque miserum esse
tibi manifestare. Postquam in Normannia tecum locutus
fui, a te salutatus in Angliam perrexi, ibique
finem vitae jussu Creatoris accepi, et pro peccatis,
quibus nimis oneratus eram, immania supplicia
pertuli. Arma quae ferimus, ignea sunt, et nos fetore
teterrimo inficiunt, ingentique ponderositate

nimis opprimunt, et ardore inexstinguibili comburunt.
Hactenus itaque hujuscemodi poenis inenarrabiliter
cruciatus sum. Sed quando in Anglia ordinatus
fuisti, et primam missam pro fidelibus defunctis
cantasti, Radulfus pater tuus suppliciis ereptus
est, et scutum meum, quo vehementer angebar,
elapsum est. Ensem hunc, ut vides, fero. Sed in
anno relaxationem ab hoc onere fiducialiter exspecto. »
Dum miles haec et alia hujusmodi diceret, et diligenter
ad eum presbyter intenderet, quasi strumam
sanguinis instar humani capitis ad ejus talos circa
calcaria vidit, stupensque sic interrogavit; « Unde
tanta coagulatio cruoris imminet calcaneis tuis? »
At ille respondit: « Non est sanguis, sed ignis; et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.