PL 188, col. 617

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

erroneum regem arguit, obsecravit et increpavit,
qui legitimam conjugem repudiaverit, adulteramque
sibi contra Dei legem sociaverit. Caeterum
in flagitio graviter obduratus, ad instar surdae aspidis,
quae obturat aures suus ad vocem incantantis,
corripientium hortamenta patrum sprevit, et
in adulterii fetore diu putridus jacuit, et donec
filios duos, Philippum et Florum ex adultera genuit.
Tempore igitur Urbani et Paschalis Romanorum
pontificum, fere XI annis interdictus fuit. Quo tempore
nunquam diadema portavit, nec purpuram induit,
neque solemnitatem aliquam regio more celebravit.
In quodcunque oppidum vel urbem Galliarum
rex advenisset, mox ut a clero auditum fuisset,
cessabat omnis clangor campanarum, et generalis

cantus clericorum. Luctus itaque publicus agebatur,
et Dominicus cultus privatim exercebatur,
quandiu transgressor princeps in eadem dioecesi
commorabatur. Permissu tamen praesulum, quorum
dominus erat, pro regali dignitate capellanum
suum habebat, a quo cum privata familia privatim
missam audiebat.
His temporibus, Gallia religiosis et eruditis praesulibus
florebat. Nam Leuterius senex Bituricensi
praeerat metropoli, et Daimbertus Senonensi. Inclytus
vero Rainaldus Remensi, eique defuncto Radulfus
cognomento Viridis successit in eadem dioecesi.
Eruditissimus quoque Ivo Carnotensi praeerat
ecclesiae, cui perhibet evidens testimonium laus
bonae vitae et rectae doctrinae. Walo etiam praeerat

Parisiensibus, aliique plures episcopi fulgebant in
suis regionibus, quorum religione admodum Gallia
gaudebat, et sacris dogmatibus. Rex tamen Philippus
eorum admonitionibus de corrigenda vita procaciter
obstitit, adulterioque putridus, in malitia
perduravit, ideoque dolori dentium et scabiei, multisque
aliis infirmitatibus et ignominiis merito
subjacuit. Ludovico igitur filio suo, consensu
Francorum, Pontisariam, et Madantum, totumque
comitatum Vilcassinum donavit, totiusque regni
curam, dum primo flore juventutis pubesceret,
commisit. Constantiam vero, filiam suam, Hugoni,
Trecassino comiti, prius dedit, quam postmodum
firmissimo duci Antiochiae Buamundo apud Carnotum

tradidit. Hic nempe dux, anno ab Incarnatione
Domini 1106, Gallias venit, et ab Occidentalibus
populis, utpote praecipuus Christiani exercitus signifer,
susceptus ubique claruit. Praefatam quoque
regis filiam in Eoas partes secum duxit. Multa quoque
Occidentalium millia secum contra ethnicos
perduxit. Sed in illa tunc profectione peregrinantibus
ad votum per omnia contigit.
Anno ab Incarnatione Domini 1108, indictione I,
Guillelmus archiepiscopus concilium praesulum et
abbatum Rothomagi congregavit, et de necessariis
Ecclesiae rebus cum suffraganeis suis per aliquot
dies tractavit. Tunc Radulfus, Constantiae urbis
episcopus, ad hospitium Serlonis Sagiensis episcopi,
qui sapientior erat, venit, et cum eo de plurimis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.