PL 188, col. 618

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

locutus, copiosam rationem de propositis audivit.
Tandem inter caetera praefatus pontifex retulit,
dicens: « In urbe nostra est basilica in honore beati
Petri apostoli ab antiquis temporibus constructa,
ubi divinitus multa olim perpetrata sunt miracula.
Multae sanitates aegrotis ibi contigerunt, et multoties
desursum ardentes candelae demitti visae sunt.
Quaedam vero sanctimonialis, magnae, ut creditur,
religionis, hanc ecclesiam quotidie frequentat, et
plurima hujuscemodi se vidisse saepius, enarrat.
Et ut certum specimen suae narrationis exhiberet,
quondam dum in oratorio sola excubaret, et candelam
ardentem de sublimi sine humana ope deponi
vidisset, reverenter ad aram accessit, candelam
exstinxit, lintoolo mundo involvit, et in scrinio suo

reclusit. Cumque opportuno tempore, quod viderat,
retulisset, et scrinium aperuisset, ut depositum
ostenderet, favillam solummodo pro indicio
concremationis invenit; sed totam penitus candelam,
sine laesura mappulae, aliarumque rerum, quae
ibidem erant, combustam prospexit. Nuper in eadem
basilica, dum plebs Dei festivitatem Beati
Petri apostoli celebraret, et clerus ad vespertinalem
synaxim in choro celebrandam astaret, tres cereos
clare ardentes desursum usque ad altare demitti
omnes viderunt, et pro re insolita admirantes obstupuerunt.
Cerei autem usque ad finem matutinorum
arserunt, et tunc ad auroram consumpti sunt.
In aere quidem super aram ordinate stabant, sed
tamen altaris mappulam non tangebant. Medius

eorum maximus erat et quadratus, alii vero duo
mediocres erant et rotundi. Fama hujus rei personuit
in tota urbe, et pene omnes clerici et laici post
vesperas ad spectaculum occurrere. Porro nullus
cereos ausus fuit tangere, sed in quadrato cereo
clerici Scripturam hujusmodi legere. In primo latere: Manda, Petre, iram de coelo.
In secundo: Populum tarisum peccato.
In tertio: Misererem ei.
In quarto: Lacrymas. Litterae quidem optime formatae
erant ad legendum, et litterati lectores studiose
inquisierunt hujus scripturae sensum. Et necessariis
subauditionibus additis, exposuerunt secundum
suum intellectum. Sic nimirum visum est
illis ut divinitus diceretur Petro, qui caput est orbis,

judex saeculi, claviger regni coelestis: Manda,
Petre, iram de coelo, ut effundatur super populum
tarisum, id est totum aridum peccato. Misererem,
pro misererer ei, si lacrymas dignae poenitentiae mihi
offerret. Divina quippe locutio grammaticorum regulis
subjecta non est, et humanae loquacitatis
idioma sequi ex necessitate cogi non potest. His
itaque in Constantino visis, territi sumus, et inter
pestilentias ac tempestates bellorum, quas toleramus,
imminentia nobis pericula sentimus, et in futuro
adhuc pejora formidamus. »
Haec Radulfo Constantiensi episcopo referente,
audientes mirati sunt, et in Normannia paulo post
multae calamitates bellorum ac tempestatum atque
famis subsecutae sunt. Nam idem praesul non multo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.