PL 188, col. 619

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

post defunctus est, et lethifera clades per totam
dioecesim ejus debacchata est.
Anno ab Incarnatione Domini 1089, indictione
X, venerabilis Lanfrancus, Dorobernensis archiepiscopus,
defunctus est, et ecclesiastica possessio,
quae metropolitae competebat, dominio regis per
triennium subdita est. Deinde sacer Anselmus,
Beccensis abbas, dispensante Deo, successit, et
multorum patiens laborum ac adversitatum, per
XVII annos sancte rexit.
XX. Melcoma Scotorum rex in regem Angliae bellum suscipit.--Occidit.--De ejus conjuge et liberis.
Eo tempore multa malitia in terris orta est, et
vehementer augmentata est. Militares viri mores
paternos in vestitu et capillorum tonsura dereliquerunt,

quos paulo post burgenses et rustici et pene
totum vulgus imitati sunt. Et quia divinae legis
praevaricatio nimis exuberavit, coelestis irae animadversio
multis variisque calamitatibus reos merito
protrivit.
In illo tempore, Melcoma, rex Scotorum, contra
regem Anglorum rebellavit, debitumque servitium
denegavit. Porro Guillelmus rex, postquam in Normannia,
ut supra retulimus, cum Rodberto fratre
suo pacem fecerat, ipsumque contra infidos proditores,
qui contra regem conspiraverant, secum duxerat,
exercitum totius Angliae conglobavit, et usque
ad magnum flumen, quod Scote Watra dicitur,
perduxit. Sed quia inaccessibilis transitus erat,
super ripam consedit. Rex autem Scotorum e regione

cum legionibus suis ad bellandum paratus
constitit, regique Anglorum per internuntios ista
mandavit: « Tibi, rex Guillelme, nihil debeo, nisi
conflictum, si a te injuriis lacessitus fuero. Verum,
si Rodbertum, primogenitum Guillelmi
regis filium, videro, illi exhibere paratus sum
quidquid debeo. » His auditis, ex consultu sapientium,
Rodbertus dux cum paucis militibus
transfretavit.
Rex autem Scotorum benigniter illum suscepit,
secumque tribus diebus amicabiliter detinuit. Tunc
super quemdam montem excelsum ducem deduxit,
et inde in quadam planitie ingentem exercitum armatorum
ei ostendit. Deinde inter duos montes

eumdem ex alia parte minavit, et in alio campo majorem
exercitum ei demonstravit: « Talibus, inquit,
stipatus cuneis Scotiae, paratus sum fratrem
tuum suscipere, si huc ad me praesumpserit transfretare.
Utinam velit nos aggredi, et missilium nostrorum
acumen experiri! Fateor quod rex Eduardus,
dum mihi Margaritam proneptem suam in conjugium
tradidit, Lodonensem comitatum mihi donavit.
Deinde Guillelmus rex quod antecessor ejus
mihi dederat concessit, et me tibi, primogenito suo,
commendavit. Unde quod tibi promisi conservabo.
Sed fratri tuo nihil promisi, et nihil debeo. Nemo,
ut Christus ait, potest duobus dominis servire. » [(Matth. VI, 24.)]
Rodbertus respondit: « Ut asseris,
ita est. Sed mutationes rerum factae sunt, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.