PL 188, col. 620

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

statuta patris mei a pristina soliditate in multis
vacillaverunt. Nunc igitur, inclyte rex, acquiesce
mihi, et mecum ad fratrem meum veni, inveniesque
apud eum dulcedinem, bonique affluentiam, quia
vicinior est et potentior, et majorem habet divitiarum
copiam. » His itaque promissis, rex credulus
effectus est, et peractis colloquiis cum rege pacificatus
est. Deinde reges agmina sua remiserunt, et
ipsi simul in Angliam profecti sunt.
Post aliquod tempus, dum Melcoma rex ad sua
vellet remeare, muneribusque multis honoratus a
rege, rediret pacifice, prope fines suos Rodbertus
de Molbraio, cum Morello nepote suo et militibus
armatis occurrit, et ex insperato inermem interfecit.
Quod audiens rex Anglorum, regnique optimates,

valde contristati sunt, et pro tam foeda re,
tamque crudeli, a Normannis commissa, nimis erubuerunt.
Priscum facinus a modernis iteratum est.
Nam sicut Abner, filius Ner, a Joab et Abisai, de
domo David pacifice rediens, dolose peremptus est,
sic Melcoma rex de curia Guillelmi regis cum pace
remeans, a Molbraianis trucidatus est.
Margarita, Scotorum regina, tam tristi nuntio
de morte viri perculsa, contremuit, omnesque regni
sui proceres convocavit, eisque filios suos,
Edgarum et Alexandrum et David commendavit, ac
ut eos sicut filios regis honorarent, obsecravit. Susceptis
autem precibus ejus cum ingenti favore a
curia, jussit aggregari pauperum agmina, eisque
pro amore Dei omnem thesaurum suum distribui,

omnesque rogavit ut pro se, marito suo, proleque
sua Dominum studerent deprecari. Haec nimirum
filia fuit Eduardi, regis Hunorum, qui fuit filius
Edmundi cognomento Irnesidae, fratris Eduardi regis
Anglorum, et exsul conjugem accepit cum regno
filiam Salomonis regis Hunorum. Generosa
quippe mulier de sanguine regum proavis orta
pollebat; sed morum bonitate, vitaeque sanctitate
magis praecluebat. Denique competenter ordinatis
rebus, et gazis distributis pauperum coetibus, ecclesiam
intravit, missam a capellanis celebrari rogavit.
Sacris deinceps devote solemniis interfuit, et,
post sacrae perceptionem eucharistiae, inter verba
orationis exspiravit.
Inter caetera bona, quae nobilis hera fecerat,
Huense coenobium, quod servus Christi Columba,
tempore Brudei, regis Pictorum, filii Meilocon,
construxerat, sed tempestate praeliorum cum longa
vetustate dirutum fuerat, fidelis regina reaedificavit,
datisque sumptibus idoneis ad opus Domini monachis,
reparavit.
Duas filias, Edith et Mariam, Christianae, sorori
suae, quae Rumesiensis abbatiae sanctimonialis erat,
educandas, sacrisque litteris imbuendas miserat.
Illic diutius inter monachas enutritae sunt, et tam
litteratoriam artem quam bonorum observantiam
morum edidicerunt, nubilemque aetatem pertingentes,
solatium Dei devotae virgines praestolatae sunt.
Nam utroque, ut dictum est, parente orbatae, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.