PL 188, col. 621

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

fratrum, aliorumque amicorum seu parentum auxilio
destitutae, cuncta bene disponentis Dei clementiam
sibi promptam auxiliatricem persensere. Alanus
enim Rufus, Britannorum comes, Mathildem, quae
prius dicta est Edith, in conjugem sibi a rege
Rufo requisivit, sed morte praeventus, non obtinuit.
Deinde Guillelmus de Guarenna, Suthregiae
comes, Mathildem expetiit; sed divinitus reservata,
celebrius alteri nupsit. Henricus vero, adepto
Anglorum regno, praefatam virginem desponsavit;
ex qua Guillelmum Adelinum, et Mathildem imperatricem
genuit. Mariam vero Eustachius, Boloniensis
comes, conjugem accepit, quae filiam ei unicam
peperit, quam Stephanus, Moritoliensis comes,
cum paterna haereditate sibi sociavit.
Interfecto a Normannis Melcoma rege Scotorum,
seditio de successione gravis orta est in regno eorum.
Edgarus enim, primogenitus regis, paternos
fasces jure assumpsit. Sed Dwnanaldus, frater Melcomae
regis, arrepta tyrannide, per aliquod tempus
crudeliter ei restitit. Tandem strenuus juvenis a
patruo suo peremptus est. Sed Alexander, ejus
frater, occiso Dwanaldo, regnum sortitus est. Ultor
itaque et successor fratris, aliquot annis Alexander
regnavit, et filiam Henrici, regis Anglorum, ex
concubina uxorem duxit. Moriensque sine liberis,
David, fratri suo, regnum dimisit. Sic omnes isti
fratres vicissim in Scotia regnaverunt, bonisque
moribus et amore Dei pollentes, viguerunt, atque
pro modulo suo, utpote adolescentes, virique

saeculares, laudabiliter vixerunt.
David, autem minimus fratrum, sagaci consultu
devitans atroces incursus Scotorum, expetiit curiam
Henrici, regis Anglorum. Qui, dum intestina
clades Scotos vexaret, et bellica rabie in sua viscera
impacabiliter armaret, curiae sororii sui inseparabilis
inhaesit, et inter domesticos educatus
pueros, crevit, regisque sapientis et potentis familiarem
amicitiam promeruit. Unde ab illo praeclara
militiae arma recepit, et multiplicibus exeniis muneratus,
inter praecipuos optimates penes illum
consedit. Filiam quoque Guallevi comitis, et Judith
consobrinae regis, uxorem duxit, binosque comitatus
Northamtonae et Huntendonae, quos Simon

Silvanectensis, comes cum praefata muliere possederat,
habuit. Illa vero peperit ei filium, nomine
Henricum, duasque filias, Clariciam et Hodiernam.
Porro primogenitam ejus sobolem masculini sexus
ferreis digitis crudeliter peremit quidam miserabilis
clericus, qui ob inauditum, quod apud Northwigenas
perpetraverat, scelus, oculorum privatione
et pedum manuumque praecisione fuerat mulctatus.
Illic enim quemdam sacerdotem, dum missam celebraret,
post perceptionem sacramentorum, dum
populus recessisset, ingenti cultello fortiter in alvo
percussit, et intestinis horribiliter effusis, super
aram mactavit. Hic, postmodum a David comite in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.