PL 189, col. 1031
Statuta Cluniacensia (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
dictum est, cattinarum, sive aliarum pellium
notabilis et damnabilis curiositas, quae in tantum,
ut ipse novi, processerat, ut Gallicanorum cattorum
pellibus contemptis, ad Iberorum vel Italorum cattos,
religiosorum hominum curiositas transmigraret.
Nil se habere non parva piorum, eisque adhaerentium
multitudo putabat, nisi ex pilosis illis et
condensis Numantinorum, hoc est, juxta modernos,
Amorensium cattorum pellibus contexto multi pretii
coopertorio, lectus et muniretur pariter et ornaretur.
Quod malum paulatim succrescens, ad hoc jam
pervenerat, ut fere centum solidis empta coopertoria,
addito quoque vestium non mediocri pretio,
ditiores domos congesto multo alieni aeris debito,
non parum gravarent, pauperiores pene omnino
pessumdarent.
XVIII.
Statutum est ut nullus scarlatas, aut barracanos,
vel pretiosos burellos, qui Ratisboni, hoc
est apud Rainesbors fiunt, sive picta quolibet modo
stramina habeat, sed solummodo cilicium superjectis
tantum duobus mediocris pretii pannis, qui
albi et nigri, et ex utroque misti coloris sint; et qui
non duplices, aut quadruplices, seu multiplices,
ut a quibusdam fieri solet, sed simplices fratribus
supponantur.
Causa instituti hujus fuit, ut in aliis vestium generibus
damnata curiositas etiam a lectis monachorum
removeretur, maxime cum ante tempora S.
Hugonis, non nisi cilicio, superposito tantum uno
et simplici panno aliquis uteretur.
XIX.
Statutum est ut in infirmaria Cluniacensi,
quae quinque habitaculis sub uno tecto divisis distinguitur,
tali discretione silentium teneatur, ut in
ea parte, in qua fratres defunguntur, quae media
est, et in illa quae superior a parte meridiana est,
silentium et collocutio antiquo more servetur; in
tribus vero aliis claustri regularis silentium teneatur.
Sic in cella novitiorum et adjacenti claustro
sive officinis, exceptis novitiis, et eorum magistro,
qui ubi et quando loqui solent, loquentur; exceptis
etiam episcopis et abbatibus supervenientibus majore
priore, et subprioribus ordinis custodibus, qui
in partibus illius cellae novitiorum, et ipsi loqui
poterunt, et in praesentia tantummodo eorum alii.
In operatoriis vero universis continuum teneatur silentium,
excepto uno tantum magistro uniuscujusque
operatoriae domus, et exceptis operariis novae
ecclesiae et operatoriis ipsorum. Teneatur, insuper
claustri silentium in coemeterio, et claustro coemeterii,
in sacristiis omnibus, et via quae ad domos
superiores ducit, quae juxta majorem ecclesiam
sunt et in adjacentibus locis, exceptis supradictis
abbatibus et prioribus, quibus in partibus illis loqui
supradicto modo licebit.
Causa instituti hujus fuit summe necessaria in
omni religione silentii utilitas, sine quo modis congruis
observato, nec dici religio, nec esse potest.
Cujus laus in Scripturis sanctis tanta est, ut inter
innumera ejus praeconia, de illo etiam magnus propheta