PL 189, col. 1312

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

principis, de quorum pace et concordia se libenter
acturum promittebat, si sciret domino nostro non
fore ingratum. Visus est hoc ipsum innuere dominus
T. Sanctae Rufinae episcopus in litteris suis,
quas post reditum suum a Jerosolyma, cum per Siciliam
transitum habuisset, domino nostro scripsit.
Ad cujus verbi assensum, nos animum nostrum et
consilium domini nostri, quantum in nobis fuit, inclinare
nequaquam voluimus, nisi prius quid super
hoc in beneplacito domini papae esset, certius intelligeremus,
nec tamen super haec ei scribere praesumpsimus,
ne videremur altiora nobis petere, et
in secreta ipsius temeraria importunitate irruere;
sed quod si insipientes apud vos facti sumus, fides
quam ad sanctam Romanam Ecclesiam habemus,

et vestra humilis et affabilis benignitas nos coegerunt.
Quod si studium nostrum taciturnitas vestra
et propitia responsio adjuverint, erimus de caetero
in hujusmodi officiis promptiores. Scripserunt senatores
vestri ad dominum nostrum graves et duras
adversus dominum papam epistolas, quae ad
ipsum mense Januario allatae sunt, quarum exempla
vobis attulissemus, si ad urbem, uti condictum
fuerat, venissemus. Industriam vestram, de qua
plurimum confidimus, attente monendo rogamus
ut petitiones, quas ipsi domino papae scripsimus,
ad effectum perducere curetis. Cum haec scripsimus
eramus in Fuldensi monasterio, et a curia
apud Wirceburg recesseramus, sic ordinatis rebus,

ut magister Henricus regiae curiae notarius ad dominum
papam in praesenti transire debeat.
EPISTOLA CCXXVI. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Mittit ad eum oratorem magistrum Henricum curiae suae notarium. [(Anno 1150.)]
Dilectissimo in Christo Patri EUGENIO, sanctae Romanae
Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei gratia
Romanorum rex et semper Augustus, filialem
per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
Ex quo nos propitia divinitas, etc. Vide in Eugenio
III, post ipsius Regesta.
EPISTOLA CCXXVII. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Significat ei et petit ab eo confirmationem electionis Marcuardi abbatis Fuldensis. [(Anno 1150.)]

Reverendo in Christo Patri suo et domino EUGENIO

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.