PL 189, col. 1311

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

differatis. Si dignatur vestra sublimitas meam parvitatem
inter notos habere, et per gloriosos apices
vestros salutare, de fideli fidelissimum me facietis.
EPISTOLA CCXXV. WIBALDI ABBATIS AD G. CARDINALEM. De foedere Conradi imperatoris cum imperatore Constantinopolitano adversus regem Siciliae, quod papam maxime tenebat anxium. [(Anno 1150.)]
Reverendo Patri suo et domino G. sanctae Romanae
Ecclesiae diacono cardinali, frater WIBALDUS
Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas
orationes et devotum servitium.
Si assiduitas familiaritatem, si familiaritas obsequium
nobis apud vestram excellentiam dilectionis

gratiam peperisset, auderemus celsitudini vestrae
quaedam tutius scribere et a vobis fortasse quaedam
reciperemus, quae non essent in hoc temporis statu
inutilia, quam fiduciam apud beatae recordationis
Guidonem cancellarium viginti annorum notitia
et quotidie accrescens inter nos charitas effecit, ita
ut ei loqui et scribere tute possemus, quidquid in
buccam venisset. Sane cum idem vir beatus nobis
proxime scripsit, familiariter parvitati nostrae intimare
dignatus est, quod quidam rumor tam dominum
papam quam curiam suam perturbasset, pro
eo quod serenissimus dominus noster Conradus
Romanorum rex foedus cum imperatore Graecorum
firmasse dicebatur; ita ut sanctam Romanam Ecclesiam

catholicorum omnium matrem graviter, si
posset, affligere et perturbare disponeret. Injunxit
etiam parvitati nostrae ex parte domini papae et sua,
et attentius exhortatus est ut, modis omnibus quibus
possemus, efficere studeremus, ne adversus
apostolicam sedem hujusmodi fluctus insurgerent,
vel si forte, aliquorum pravitate insurgere coepissent,
cum aliis Ecclesiae Dei fidelibus pro viribus
nostris compesceremus. Fecimus quod jussit, et
homini non foedere contracto, sed et fastu et inobedientia
Graecorum aliquantulum corrupto, longa
cohabitatione et assidua collocutione humilitatis et
obedientiae bonum instillavimus, et aliquorum
verba familiaritatis ausu severius interdum repressimus.
Porro in capite Quadragesimae dominus abbas

Claraevallensis misit domino regi litteras
per episcopum Frisingensem, in quibus collaudabat
dominum illum Siciliae, eo quod in multis utilis et
necessarius fuisset catholicae Ecclesiae, futurus utilior,
si non prohiberetur virtute et potentia nostri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.