PL 189, col. 1317

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

Domino vere sancto et omni veneratione digno
W. Corbeiensi abbati, frater EMELERI ille humilis et
qualecunque vas in domo magni Patrisfamilias cum
fraternae dilectionis obsequio, quidquid potest nostrae
mentis affectio.
Si vivis et vales ac . . . . excitant viscera . . . . . libenter
volo et bene . . . . . sanctitatis tuae personam amare,
virorum optime, quia parvitatem meam, sicut
ab ore tuo accipere potui, etiam absentem et corporali
adhuc facie incognitam propter quaedam quae

tibi ab amatoribus mei de me bona dicebantur dilectione
tua dignum judicasti, et praesentem postea
familiariusque cognitam in omni loco ubi nos duo
convenire potuimus, supra vires et merita mea honorasti.
Unde desideratissimae fraternitati tuae de
mea fidelitate indubitanter constare volo quod, ubicunque
possum, et boni nominis tui famam augere,
et causam tueri libenter faciam et feci, et quotidie
facio, quoniam similia a te exspecto. Dominum A.
praesentium portitorem litterarum, hominem satis
afflictum et bonorum solatiis indigum, pietati vestrae
attentius commendo, ut sicut misericorditer
cum eo facere coepistis ita usque in finem juxta
quod ejus se causa habet cum eo facere perseveretis.
Omnis enim boni principii et recti operis finis

expetendus est. De caetero sit vobiscum Dominus et
vester Spiritus nobiscum imploro.
EPISTOLA CCXXXII. H. HAMENBURGENSIS EPISCOPI AD WIBALDUM ABBATEM. De abbate Resveldensi quem sui monachi expulerant. [(Anno 1150.)]
H. sanctae Hamenburgensis ecclesiae divina solum
misericordia si quid est, dilecto ac venerabili
fratri WIBALDO Corbeiensium reverendo abbati, firmam
in Christo dilectionem cum salute.
Litteras fraternitatis vestrae ornatu verborum et
sententiarum pondere plenas in proximo diligentius

perscrutantes, accepimus innotuisse vobis abbatem
de Resvelde a sibi subjectis, praeposito videlicet et
caeteris loci illius fratribus sine ratione ac sine judicio
loco et dignitate sua fuisse privatum et expulsum;
unde provide quidem satis nobis suggessistis
dignitate sua ac possessione eum reinvestiri debere.
Sed legum capitula quae induxistis vera quidem
sunt, sed non hac in re locum habentia. Etenim
vestrae legationi intererat venerabilis Havelbergensis
Ecclesiae episcopus Anselmus cum universo Ecclesiae
nostrae conventu, intererat abbas Mindensis
et Sancinensis cum aliis pluribus abbatibus, et
praepositis in quorum praesentia apertissime comprobatum
est, multorum attestatione religiosorum,
dictum jam abbatem nullam expulsionis passum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.