PL 189, col. 1318

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

violentiam. Non igitur loco suo inducta est lex quae
ait, expulsi aut exspoliati rebus suis advocari ad
causam nec judicari possunt, quoniam non est privilegium
quo exspoliari possint jam nudati, et caetera,
quae altera tantum parte audita intendistis.
Sed ars elocutionum rhetorica vitiosum in causis
asserit exordium, quod pars vindicare sibi potest
adversa, ut cum dicunt, me qui justam causam habeo
juvetis, idem pars dicit adversa. Denique vestro
interventu eorum deliberationi nos commisimus,
qui a vobis et a dominis et fratribus nostris
ad nos hac de causa missi fuerant, et sic petitioni
vestrae et illorum satisfacientes, diem ei statuimus,
quo in praesentia fratrum loci illius res ista vel justitiae
rigore vel misericordiae tranquillitate, fine tandem

pacis in Domino terminetur.
EPISTOLA CCXXXIII. CONRADI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM. De H. duce Saxoniae, qui ad curiam non venerat, sed ducatum Bavariae invadere conatus fuerat. [(Anno 1150.)]
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO
Corbeiensi abbati, gratiam suam et omne
bonum.
Sanctitati tuae notum sit, quod nos ex consilio
et petitione principum duci H. Saxoniae ad expostulandam
beneficialem justitiam curiam Ulmae in
octava Epiphaniae indiximus. Ipse vero ad eamdem
curiam non solum venire neglexit, verum etiam armata

manu ducatum Bavariae occupare conatus est.
Nos itaque debitum regalis censurae magis quam
ejus facta attendentes, aliam curiam ex judicio
principum in festo Barnabae apostoli Ratisbonae ei
praefiximus, querimoniae ipsius Deo auctore satisfacturi.
Caetera nuntius.
EPISTOLA CCXXXIV. STABULENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Orant ut J. monacho Corbeiensi praeteritas noxas indulgeat. [(Anno 1151.)]
Reverendo in Christo Patri suo et domino
WIBALDO Stabulensis atque Corbeiensis ecclesiae
venerabili abbati, frater Robertus Stabulensis

ecclesiae decanus, et humilis ejusdem loci congregatio,
filialem dilectionem et debitam subjectionem.
Cum de salutis vestrae valetudine incertos nos
faciat nuntiorum vestrorum ad nos raritas, nihil
est, charissime Pater, quod in nostris causis aut
solatium aut jucunditatem nobis conferre valeat.
Inde est quod aliquando nostri memores Deo pro
nostris oppressionibus placationis hostiam et precum
sacrificia, ibi semper vestri memoriam habeamus,
ubi descendentes et angeli omnipotenti Deo Patri
vota uniuscujusque repraesentant et munera. Per
hoc enim et aspera plana fieri, et montes et colles
credimus humiliari. Caeterum, Pater, de nostrarum
rerum statu. Ecclesiae vestrae habitudine aliqua vobis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.