PL 189, col. 1326
Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne
colloquium nos vocaretis, et causam nostram, quae
inter vos et nos jam etiam anno ferre quarto non
absque fatigatione magna tractatur, benigno fine
terminaretis. Hoc ipsum cum ad vos venissemus in
conspectu totius multitudinis, sicut dignitatem vestram
decuit, confessus fuistis, sed finis ostendit,
quod non ita in opere sicut in sermone exhibuistis.
Nam cum tam veraciter quam humiliter innocentiam
nostram probavissemus, et de offensa vestra
sive jure sive injuria concitata esset, vobis satisfactionem
praeberemus, non solum non recepistis, sed
totum consilium et verbum vestrum in ore laicorum,
cum de causa canonica ageretur, posuistis;
eorum scilicet, qui personam nostram gravibus
contumeliis affecerunt et bona Ecclesiae nostrae violenter
et per sacrilegium diripuerunt; quorum vos
communionem imo familiare contubernium et colloquium
atque consilium, sicut ecclesiastica docet
disciplina, non devitastis. Nos qui scripseramus
vobis quod ad pacem veniremus, hoc habentes in
corde quod habuimus in ore, pacem vobis obtulimus
et opere et veritate; sed quia pax nostra non
respondit vobis, poteramus jure nostro pro multis
gravaminibus nostris appellasse, nihil verentes quod
hoc nobis posset accidere, quod vestro abbati de
insula in sua appellatione contigit. Solent enim
laici vestri districtis gladiis de appellationibus, quae
ad dominum papam fiunt, judicare, qui nunc in
colloquio vestro duces verbi tui fuerunt, ut in nobis
compleretur quod per Moysen dictum est: Et
inimici nostri sunt judices. Illi ipsi vestri homines,
vestri parochiani nobis ad vos pacifice tendentibus,
et de vestro secreto conductu nobis firmiter promisso
confidentibus, nocere tam in persona quam
in rebus voluerunt. Propterea non est consilium
Ecclesiae nostrae, ut ad consilium vestrum, sicut
condictum fuerat, veniamus, praecipue ne excusationem
apud dominum regem habeatis, quod pro
causa nostra ad curiam ipsius, ad quam jam tertio
ex coaequalium vestrorum judicio vocatus estis,
venire supersedeatis. De injuriis vero et damnis quae
nobis ex vestro mandato a vestris inferuntur, videat
Deus et judicet, et nos qui hactenus tacuimus et
patientes fuimus, tum pro persona reverentiae vestrae,
tum pro honore Ecclesiae vestrae, quasi parturientes
loquemur, et ea quae pertulimus, vidimus
et audivimus in Ecclesia Romana annuntiare
curabimus. Siquidem in verbo nostro nulla potuit
inveniri tergiversatio, cum electorum judicum, a
quibus appellare non licet, sententiam subire vellemus,
domini videlicet et Patris nostri charissimi
Patherburnensis episcopi, nec non reverendi Monasteriensis
episcopi, atque dilectissimi nostri Osnabrugensis
episcopi.
EPISTOLA CCXLIII. WIBALDI ABBATIS AD H. ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. Folcuinum de Sualemberch de ipso et episcopo Patherburnensi conquerentem ac tandem obedientem orat ut absolvat. [(Anno 1151.)]