PL 189, col. 1327

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

Reverendissimo in Christo Patri suo et domino
II. venerabili sanctae Moguntinae Ecclesiae archiepiscopo,
frater WIBALDUS Dei gratia id quod est
in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum
servitium.
Multiplices gratiarum actiones vestrae dignationi
referimus, quod nos et liberaliter hospitio recipere,
et per vestros humanissime honorare non abnuistis.
Nos quoque pro facultate nostra nec immemores
nec ingrati fuimus, sed cum omni studio ac diligentia
ad completionem vestrae voluntatis et amicorum
vestrorum provectum assureximus et institimus.

Cujus laboris fructum vos in vestrorum emolumentis
et promotione jam adeptum fuisse inter
praecipua gratulamur. Excellentiae vestrae suggerimus,
quod Folcuinus de Sualemberch, multas et
amplas possessiones habet a Corbeiensi Ecclesia, et
tam ipse quam Pater quondam suus Widekindus
fideliter ac familiariter praedecessoribus nostris ac
nobis, tum propter vicinitatem, tum propter industriam
suam servire consueverunt. Veniens igitur
ad nos idem Folcuinus post reditum nostrum a curia,
gravem querelam non solum nobis, sed universis
episcopis Saxoniae et aliis principibus deposuit
de domino et Patre nostro venerabili
B. Patherburnensi episcopo, quod cum dominus

episcopus et pastor animae ipsius existat, eum de
grege suo et ovili suo sequestraverit, et alieno judicio
contra canones, contra leges, contra morem
exposuit, cum se asserat natum et renatum, et synodaliter
subjectum Patherburnensis Ecclesiae, et
uxorem potius in sua jura per matrimonium transire,
quam ipsum in feminae leges migrare debuisse,
etsi conjux non esset, tamen ad forum rei potius
quam ad petitoris agi oportuisse. Porro de vestra
sublimitate multa conquestus est quod, cum in
causa ipsius judex fueritis, multa et in multis gravamina
sit perpessus, et dum se ad justitiam exsequendam
paratus esset exhibere, ab armatis fuerit
invasus, et tam vitae quam honoris sui periculum
sustinuerit. Nos itaque, adhibito prudentium ac religiosorum

virorum consilio, exasperati animi tumorem
delinire et componere studuimus, ut Christianam
humilitatem reciperet, et legibus divinis ac
vestris et episcopi sui mandatis devotius obtemperaret.
Quod usque adeo, Deo prosperante, promotum
est, ut domino nostro Patherburnensi episcopo
juxta consilium nostrum obedienter et humiliter de
omni murmuratione et quadam quasi rebellione,
quam adversus ipsum habuerat, satisfaceret, et ad
promerendam absolutionem, atque ad recipiendam
more Christiano legitimam uxorem festinaret. Proinde
venerabilem nobis celsitudinem vestram attente
rogando monemus, ut quia praedictus noster

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.