PL 189, col. 1329

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

nostrum sicut poposcitis transmisi, et quia
terminari ea die causa non potuit, omnibus ad sua
remeare volentibus, quos tardior hora protraxerat,
praefixa die secundum beneplacitum utriusque partis,
qua item ad pacem componendam conveniremus,
cum conducto nostro in pace vos dimisi. Injurias
et damna nec voluimus nec mandavimus
vobis inferri, videat Deus et judicet. Patientiam
vestram, quam praetendistis, omnino non experti
sumus, sed injurias imo veteribus novas addidistis,
quas quilibet in textu scripti vestri poterit legere
et audire. Pro eo quod quasi parturientem loqui
vos minamini, parcat vobis Deus, et obstruat os
loquentium iniqua. Certe noveritis nullius majestatis
audientiam, nullius dignitatis praesentiam me

reformidare, quia testis est mihi me simpliciter
ambulare.
EPISTOLA CCXLV. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. Responsio ad praecedentem. [(Anno 1151.)]
Domino H. venerabili Mindensi episcopo, WIBALDUS
Dei gratia Corbeiensis abbas, magni consilii
angelum.
Ex litterarum vestrarum tenore cognovimus,
quod offensa sit vestra sublimitas ex litteris nostris,
quas proxime ad vos direxeramus, quae duriores
et asperiores vestrae intelligentiae visae sunt,
quam mediocritatem nostram scribere convenisset,

et vestram celsitudinem accipere decuisset. Quod
eruditio vestra sciat eo consilio factum esse, ut
quoniam humiliter et pacifice multoties vobis super
eodem negotio scripseramus, et nec sermonem pacificum,
nec pacis effectum receperamus, certa
tandem esset vestra prudentia, quod judicem nos
adire necessitas cogeret extrema. Absit enim a nostrae
humilitatis proposito ut pontificalem excellentiam
maxime in persona monasticae religionis quoquam
temerario vel contumaci eloquio impetere
praesumamus. Verum quoniam eaedem litterae vestrae
nihil certi, nihil finitivi super causa nostra
continebant; nos quoque sicut nihil determinati,
ita nihil novi vestrae magnitudini potuimus rescribere,

cum vobis et Ecclesiae vestrae viva voce tam
per nos quam per honestos et magnos et plurimos
intercessores frequenter et instanter obtulissemus,
quidquid ad satisfactionem persuadere humilitas,
quidquid ad correctionem poterat dictare justitia.
De quibus omnibus, si aliquod capitulum eligere
et nobis significare vobis complacuisset, sicut in
offerendo fuimus devoti, ita in exhibendo essemus
parati. Et hoc eruditio vestra indubitanter potuit
advertere, quod in verbo et promisso nostro nullatenus
erat tergiversatio, cum electorum judicium,
a quibus appellare non licet, sententiam subire
vellemus, domini videlicet et Patris nostri Patherburnensis
episcopi, nec non reverendi Monasteriensis
episcopi, atque dilectissimi nobis Osnabrugensis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.