PL 189, col. 1330

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

episcopi. Diem vero colloquii, quae interposita
erat, nullatenus observare possumus; quia, cum
absque misericordia a vobis recesserimus, de
causa nostra apud quasdam magnas personas
agere tempore indicti colloquii disposuimus, quod
ideo a nostris mediatoribus scienter ordinatum est,
non ut observaremus, sed ne a vobis indecenter et
tanquam hostiliter recederemus.
EPISTOLA CCXLVI. HENRICI EPISCOPI MINDENSIS AD BERNARDUM EPISCOPUM PATHERBURNENSEM. De causa quae ipsum inter et abbatem Corbeiensem vertebatur. [(Anno 1151.)]
Venerabili domino sanctae Patherburnensis Ecclesiae

episcopo BERNARDO, HENRICUS per misericordiam
Dei id quod est in Ecclesia Mindensi, fidelis
obsequii devotionem et orationes in Christo assiduas.
Non potest civitas abscondi supra montem posita,
sic et virtus et benignitas, fideique vestrae constantia
circa nos habita, cum de causa domini abbatis
Corbeiensis et nostra tractaretur, non fuit
abscondita et obumbrata, ideoque sublimitati vestrae
debitas et condignas gratiarum actiones referimus,
et obsequii nostri devotionem ad honorem
vestrum propensius impendere parati sumus.
A principio hujus discordiae vestrum secuti sumus
consilium, et cum praefinitum tempus et a vobis
constitutae advenirent induciae, consilium vestrum

nobis erat recipiendum et tenendum, et nihil aliud
in corde et opere de praefato negotio machinati sumus,
nisi quod honesto fine et laudabili conclusione
omnis controversia per consilii vestri dispositionem
deberet terminari. Dum vero meorum fidelium consilio
ad ea quae erant pacis et charitatis me praepararem,
dominus abbas Corbeiensis vester amicus
duris scriptis et aspera invectione nos est aggressus,
per quod dignitas et reverentia vestri nominis,
si nobiscum sentitis, nihilominus est laesa et sauciata,
quia infra datum et a vobis constitutum terminum
nulla molestia, nulla minarum asperitate
nos debuit conturbasse. Super his igitur, sicut
ipsi scitis, honorem vestrum providete, et ea quae

nobis fuerint saluberrima, et ad honorem magis
spectantia, sicut de charitate vestra confidimus,
per praesentem nuntium et per vestra scripta consulite.
EPISTOLA CCXLVII. BERNARDI EPISCOPI PATHERBURNENSIS AD HENRICUM MINDENSEM. Declarat se paratum esse tractatum pacis ipsum inter et abbatem Corbeiensem resumere. [(Anno 1151.)]
Venerabili domino HENRICO sanctae Mindensis Ecclesiae
episcopo, B. Patherburnensis Ecclesiae id
quod est, fraterni obsequii et orationis suae fidelem
exhibitionem.
Quia quae pacis sunt sectari jubemur, et pacificis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.