PL 189, col. 1331

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

aeterna beatitudo promittitur: idcirco pacis et bonae
compositionis studio ad sopiendum discordiae malum,
quod inter vos et abbatem Corbeiensem revera
amicum nostrum est natum, et cum accessu temporum
est augmentatum, cum fratribus nostris laborem
nostrum impendimus. Cui licet speratus effectus
minime accesserit, tamen quia hunc vestra
nobis recognoscit dignatio, valde gaudemus, et ad
ipsum, si expedierit, resumendum efficimur promptiores.
Consilium autem sanius eo, quod Hamele
vobis intimavimus, fratribus nostris Hildeneshemensibus
praepositis in eo ipso nobis assentientibus,
nunc invenire nequimus, in quo omnium nostrum
honori sufficienter provisum esse existimavimus.
Vestrae igitur discretionis sagacitati deliberandum

relinquimus, vobisque familiaribus scriptis insinuandum,
si vel tunc propositam vel aliam competentem
reconciliationis viam sustinere dignemini.
Quod si a vobis sine ambiguitate cognoverimus,
ne videlicet labor noster fiat irritus, si iterato
eum assumpserimus, ut dominus abbas ad locum,
ad quem tutus ei sit accessus, vobis occurrat, et
ut dissensio praesens honestum finem accipiat,
quantum poterimus fideliter laborare non cessabimus.
EPISTOLA CCXLVIII. WIBALDI ABBATIS AD SUOS STABULENSES. Paternum eis demonstrat affectum, seseque excusat quod ad eos citius non sit reversus. [(Anno 1151.)]

Frater WIBALDUS Dei gratia Stabulensis Ecclesiae
servus, ROBERTO venerabili decano et caeteris dilectis
filiis Stabulensis Ecclesiae, benedictionem et
vitam usque in saeculum.
Meminit dilectio vestra, quanta vigilantia, quanta
dilectione in sublevandis et promovendis rebus dilectae
matris nostrae Stabulensis Ecclesiae semper
intenti fuerimus; quod etiam deinceps non segniori
instantia, in quantum Deus laboribus nostris adesse
dignabitur, faciemus. Nam quod ad sublevandas
necessitates vestras, mox, ut a servitio domini
regis et curia expediti fuimus, transire ad vos distulimus,
impedierunt, nos multiplices curae et gravissimi
labores, quos in Corbeiensi Ecclesia suscepimus,

ad quam vestro consilio et vestra licentia
secundum divinam ordinationem pervenimus, in
qua etiam a primo ingressu nostro in laboribus
hominum fuimus, et cum hominibus flagellati
sumus. Labores quos in eadem Ecclesia graviores
sustinemus, sunt de Ecclesia Kaminatensi, de quibus
ex parte fraternitas vestra audivit, in quos ex
communi fratrum et fidelium Ecclesiae sententia in
innocentia nostra ingressi sumus, sed duras tribulationes
pro eodem capitulo sustinuimus, dum ad
perficienda quae inchoavimus, et ad retinenda
eadem bona Ecclesiae devote ac fideliter assistimus,
nec ab ea hoc tempore salvo honore nostro aliquatenus
recedere possumus, nisi eam in maximis perturbationibus
deserere velimus, quod nec vestram

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.