PL 189, col. 1332

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

fraternitatem velle credimus, nec nostrae honestati
congruum scimus. Proinde nobis dilectissimam
fraternitatem vestram rogamus, ut moram nostram
et absentiam aequanimiter, quemadmodum saepius
consuevistis, ut dilecti filii sufferatis, et defectus
nostros in ea charitate, qua nos diligitis, patienter
toleretis, et maxime his diebus festis, in quibus
major concursus populi et major frequentia apud
vos esse solet, ne alicui paupertas vestra appareat,
diligentius caveatis. Caeterum praepositum vestrum
et cellerarium et ante exitum nostrum a vobis viva
voce et postmodum per litteras nostras studiose
commonuimus, quatenus cum omni diligentia curarent,
ne aliquam negligentiam in praebenda vestra
patiamini, quam commonitionem nostram si bene

servaverunt, non parvam gratiam sibi apud nos
collocaverunt; si autem neglexerunt, non modicum
nostram benevolentiam offenderunt. Mandavimus
praeterea decano, ut si illi neglexerint, ipse tamen
non negligat, ac de communi consilio sive de rebus
Ecclesiae sive undecunque possit, si ita necesse
fuerit, usque ad reditum nostrum defectus vestros
suppleat. Ante omnia autem unanimitatem vestram
intime monendo rogamus, ut benevolentia illa, qua
nos saepe portastis, etiam nunc defectus vestros et
moram nostram ferre curetis; quatenus in adventu
nostro ad subveniendum necessitati vestrae tanto
promptiores et alacriores nos inveniatis, quanto
benigniores interim nobis in patientia vestra exhibueritis.

Obsecramus etiam universitatem vestram,
ut omnipotentis misericordiam super nos et vestram
atque Corbeiensem Ecclesiam attentius invocare
studeatis, ut ille Pater pius, qui visitat in virga
iniquitates nostras, et in verberibus peccata nostra,
misericordiam tamen suam a nobis et ab Ecclesiis
suis non dispergat.
EPISTOLA CCXLIX. CONRADI IMPERATORIS AD HENRICUM SAXONIAE DUCEM. Ut Corbeienses monachos Kaminatensi Ecclesia gaudere faciat. [(Anno 1151.)]
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, H. duci
Saxoniae, gratiam suam et omne bonum.
Recordatur nobilitas tua, quod saepe post reditum

nostrum de Jerosolymatana expeditione diligentiam
tuam monendo rogaremus, quatenus Corbeiensem
Ecclesiam et fidelem nostrum ejusdem
Ecclesiae abbatem in defensandis et conservandis
bonis Kaminatensis Ecclesiae adjuvares. Volumus
etiam industriam tuam meminisse, quoniam advocatiam
Kaminatensem, quam nobis habueras, ex
vestra petitione de manu Corbeiensis abbatis recepisti,
unde ad protegenda eadem loca plus ei debitor
esse coepisti. Eapropter nobilitatem tuam iterum
attente monendo rogamus, ut Thiedericum de
Rekelinge et filios ipsius de injuria et contumelia,
quam praefato abbati in eisdem bonis irrogant, coerceas,
et fratres monachos, quos illi jam secundo
ejecerunt, clementer in eodem monasterio recolligas,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.