PL 189, col. 1333

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

ac Deo ibidem servire facias. Hoc quoque tuae
prudentiae notum sit, quod domina illa de Jesika,
quae bona Kaminatensis Ecclesiae dissipavit, et
adhuc dissipare non cessat, ex nostra permissione
nequaquam intravit: imo satis miramur tuam et
aliorum principum prudentiam, cur talem feminam
bona quae ad servitium Dei Ecclesiae collata sunt,
cum vanis hominibus deperdere et disperdere permittitis.
Contra cujus perversitatem et invasionem,
qua Ecclesiam invasit, si homines abbatis aliquid
egerint, nihil contra jus fecisse videntur, quia, quod
nulla lege prohibetur, vim vi repulerunt, ideoque
judicamus potius vindictam redundare in malefactores,
quam in vindicatores. Omnimodis ergo diligentiam
tuam rogamus, ut praefato abbati in conservandis

ejusdem bonis strenue assistatis, hoc profecto
sciturus, quod si benignus ei pro nostra petitione
fueris, nos benignos in tui et amicorum tuorum
causis et petitionibus experieris.
EPISTOLA CCL. CONRADI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ut Corbeiae remaneat usque ad festum S. Jacobi. [(Anno 1151.)]
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO
abbati Corbeiensi, gratiam suam et omne bonum.
Quoniam tuae discretionis consilium in quibusdam
negotiis nostris tractandis necessarium habemus,
rogamus te, ut circa Corbeiam usque ad festum
S. Jacobi permaneas, et legatum tuum idus Julii

Rothenburg ad praesentiam nostram dirigas, per
quem voluntatis et propositi nostri certitudinem
tuae dilectioni demandabimus.
EPISTOLA CCLI. EUGENII PAPAE III AD WIBALDUM ABBATEM. Ut Godeboldum canonicum Mindensem excommunicet, nisi ablatam Everardo Ecclesiam de Homeringen restituat. [(Anno 1151.)]
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio WIBALDO Corbeiensi abbati, salutem et apostolicam
benedictionem.
Lator praesentium, Everardus, jam quinquies ad
nostram accessit praesentiam, etc. Vide in Eugenio
III papa, ad ann. 1153.
EPISTOLA CCLII. WIBALDI ABBATIS AD GODEBALDUM CANONICUM MINDENSEM. Ut ablatam Everardo ecclesiam de Hemeringen, ei restituat, alioquin excommunicatum a solo papa absolvendum denuntiat. [(Anno 1151.)]

WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis abbas, GODEBALDO
Mindensi canonico, magni consilii angelum.
Reverendus Pater et dominus noster papa Eugenius,
parvitati nostrae per scripta sua injunxit, ut
te commoneamus, quatenus ecclesiam beati Petri
de Hemeringen, et alia per te vel submissas personas
latori praesentium Everhardo ablata infra viginti
dies post acceptam admonitionem nostram cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.