PL 189, col. 1334
Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne
integritate restituas, et eum de caetero in pace possidere
permittas. Quod si facere contempseris, ex
tunc te excommunicatum publice denuntiamus, nec
a vinculo excommunicationis posse absolvi, donec
pro tanta rebellione venias ad domini papae praesentiam
responsurus. Eam commonitionem, sicut
jussi sumus, tibi per praesentiam facimus, et insuper
exemplum litterarum domini papae, quas pro
hac causa nobis scripsit, tibi considerandum transmisimus:
hortante in Domino fraternitatem tuam
ut, famae et quieti tuae providens, et praedicto Everhardo
satisfacere et reconciliari non negligas. Arripe
occasionem, et fac de necessitate virtutem.
Sciat dilectio tua, quod nos ista non quaesivimus,
sed non obedire nequaquam possumus: et sicut
tibi, ita et nobis durum est contra stimulum calcitrare.
EPISTOLA CCLIII. EUGENII PAPAE III AD WIBALDUM ABBATEM. Laudat ejus in Romanam Ecclesiam zelum, atque in ejus gratiam scribit Mindensi episcopo et Bremensi archiepiscopo. [(Anno 1151.)]
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio WIBALDO Corbeiensi abbati, salutem et apostolicam
benedictionem.
Litteras dilectionis tuae, etc. Vide in Eugenio.
EPISTOLA CCLIV. EUGENII PAPAE III AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. Kaminatensem Ecclesiam propter inopinatum casum et mortem cujusdam monachi reconciliatione non indigere, et ut ablata eidem ecclesiae restitui faciat. [(Anno 1151.)]
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, H.
venerabili fratri Mindensi episcopo, salutem et
apostolicam benedictionem.
Pervenit ad aures nostras, etc. Vide in Eugenio.
EPISTOLA CCLV. EUGENII PAPAE III AD H. BREMENSEM ARCHIEPISCOPUM. Commendat ei Wibaldum abbatem, et ut ablata Kaminatensis Ecclesiae praedia restitui faciat. [(Anno 1151.)]

venerabili fratri Bremensi archiepiscopo, salutem et
apostolicam benedictionem.
Episcopalis officii est, etc. Vide in Eugenio.
EPISTOLA CCLVI. CONRADI IMPERATORIS WIBALDO ABBATI. Ut ad Romanam legationem se disponat. [(Anno 1151.)]
CONRADUS Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO
Corbeiensi abbati, gratiam suam et omne bonum.
Postquam a nobis recessisti, fideles nostri de curia
Romana saepius nos tum per scripta, tum per
privata colloquia sua commonuerunt, ut nuntios
nostros ad dominum papam et in urbem pro regni
negotiis ordinandis, dirigamus. Dominus quoque
papa in litteris suis, quas novissime ad nos transmisit,