PL 189, col. 180
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
vita morietur. Et haec omnia quidem Deum,
sed per hominem passum, Catholici confitemur.
Aliud est enim, ex adjunctione unius personae Deum
in homine humana passum dicere, aliud in natura
impassibili aliquid doloris, aut injuriae pati potuisse.
Quod ille astruit, qui Deum pro anima in
humano corpore exstitisse dicit. Et quoniam apertis
immorandum non est, compendio res terminanda
est. Aut enim in carne assumpti hominis Deus pro
anima fuit, et idcirco passionibus humanis succubuit;
aut si hoc sentire impium et detestabile est,
eam Christi caro animam, quae absque deitatis injuria
humana passa sit, habuisse credenda est. Et
quia bestialem non habuisse probatum est, non
nisi rationalem habuisse confitendum est. His de
rationali Salvatoris anima rationibus praemissis,
quae aut mentibus, ut crede, rationabilibus satisfacere,
aut bestiales animos caeteris ostentui facere
valeant, jam ea quae in divinis dogmatibus principalem
obtinet locum, Scripturarum auctoritas
proferatur, ut gemino, rationis scilicet et auctoritatis
remedio, vel si infidelis fuerit rationi necessario
cedat, vel si fidelis, sacris auctoritatibus acquiescat.
Mirum sane, unde surda haeresis aliquando emergere
potuit, cum sicut carnem, sic et animam Salvatoris,
prophetica, evangelica, apostolica vox ita
pari et pene continuo clamore loquatur, ut vel aures
non habere, vel eas more venenatae aspidis obturasse,
eam non exaudiens videatur. Nonne David
in ipsius Christi persona loquens, ait: Non derelinques
animam meam inferno? [(Psal. XV.)]
Et: Erue a framea Deus animam meam, et de manu carnis
unicam meam
[(Psal. XXI)]
: quae verba sunt de ejus
passione; et: Anima mea illi vivet [(ibid.)]
: quod
est de resurrectione; et: In manus tuas commendo
spiritum meum [(Psal. XXX)]
: qui utique spiritus in
homine non nisi anima est; et Isaias: Pro eo quod
tradidit in mortem animam suam [(Isa. XLIII)]
; et Jeremias: Foderunt foveam animae meae?
[(Jer. XVIII.)]
Nonne in Evangelio Dominus mentionem animae
suae pene semper assiduat, dicens: Potestatem habeo
ponendi animam meam, et iterum sumendi eam [(Joan. X)]
;
et: Nemo tollit a me animam meam, sed
ego pono eam, et iterum sumo eam [(ibid.)]
; et: Nunc
anima mea turbata est [(Joan. XII)]
; et: Tristis est
anima mea usque ad mortem [(Matth. XXVI)]
; et: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam
suam ponat quis pro amicis suis
[(Joan. XV)]
;
et: Animam meam pono pro ovibus meis? [(Joan.
X.)]
Et cujus memoria universa enumeret? Sufficiunt
haec, et superabundant, ut et animam Christum
habuisse, et eam rationalem fuisse caecis quoque
palpantibus demonstretur. Et ut ea, quae principalia,
hoc est evangelica sunt, magis assumam,
quando turbatam et tristatam animam suam Salvator
dicit, deitatem, in quam turbationis vel tristitiae
accidentia cadere non possunt, pro anima fuisse
negat; quando potestatem se habere ponendi animam