PL 189, col. 179

Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

sapientia et gratia apud Deum et homines proficere
potuit? Nunquid Spiritu sancto plena ab Jordane
reversa est? Nunquid spiritum sapientiae, intellectus,
consilii, fortitudinis, scientiae, et pietatis, et
timoris Domini super bestialem animam requievisse;
et eam tantis gratiae donis replevisse fatebimur?
Nunquid, juxta Prophetam, unctam oleo laetitiae,
hoc est, secundum apostolum, Spiritu sancto
et virtute prae consortibus, id est prae cunctis electis
hominibus dicemus? Oportet sane ista quae dixi,
et innumera alia quae praetermisi, aut carni, aut
animae, aut deitati Salvatoris tribuere. Nam nihil
in Christo praeter haec tria fuisse quisquam haereticorum
ausus est, vel potuit commentari. Sed carni
soli ista dare quis poterit, quae non dico sanctum

Spiritum, sed nec aerium spiritum, ut supra dictum
est, per se suscipere idonea est? Quis vero deitati
profectum sapientiae et gratiae seu aliarum virtutum
augmentum tribuet, quae nec detrimentis minui,
vel quibuslibet incrementis potest augeri, nisi qui
in coelum os suum ponens, impie in Deum blasphemus
est? His duabus substantiis exclusis, remanet
de qua agebam bestialis anima. Hanc autem quis
non videat charismata ista non potuisse percipere,
quam certum est omni ratione carere? Nam quae
temporalium causas rerum non potest discernere,
multo magis aeternarum et divinarum impos et incapax
probatur existere. Quod si nec caro sola, nec
bestialis anima, nec deitatis substantia dona illa
spiritus in se suscipere, natura contradicente potuit,

consequens et necessarium est, ut ea rationalis anima,
carni conjuncta susceperit. Jam anima belluina
a Salvatore explosa, restat ut divisionis supra factae
reliquam partem prosequar. Et ne exciderit, ipsam
divisionem, quam saecularis disciplina disjunctam
vocat, replico. Dixi: Si Christus animam humanam
non habuit, aut belluinam habuit, aut ipsa divinitas
vitalis et sensibilis spiritus officia explevit. Sed quia
belluinam non habuit, ut puto probatum est. Jam
quod deitas animae officia non expleverit, probandum
est. Nam si deitas animae officia in Christi
corpore explevit, vitale et sensibile corpus effecit,
hoc est vivere et sentire caro Christi a deitate percepit.
Ut enim vivat et sentiat, confert, ut saepe dictum

est, omnis anima corpori. Dedit igitur vice
animae, ut viveret et sentiret, deitas corpori Christi.
Quae si ita se habent, cum anima per corpus, et
corpus ex anima sentiat et patiatur, jam quidquid
caro Christi passa est, oportet et deitatem simul
passam fuisse. Jam quam late pateat campus blasphemiae,
quilibet, etiam me tacente, advertere potest.
Quia enim, ut dictum est, quidquid sentit caro
vel patitur, anima per eam sentit vel patitur, necesse
est ut deitas, quae vicem animae tenere dicitur,
per carnem sentiat et patiatur. Patietur igitur
deitas moerores infantiae, labores pueritiae, esuriet
panis, sitiet fons, fatigabitur virtus, laborabit requies,
tristabitur gaudium: et ad ultimum tormentis
durissimis impassibilis torquebitur, aeternus deficiet,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.