PL 189, col. 390
Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi [(Psal.
CXXI)]
, quia inspiratus ab eo qui spirat ubi vult,
jam cum quibusdam aliis cantare incipis: In domum
Domini ibimus. Repletum est gaudio os meum, et lingua
mea exsultatione [(ibid.)]
; quoniam cum
mundanis commodis undique circumfluxus florere
videaris, jam quasi aridum mundum cum flore contemnere
incipis. Ago inde gratias Deo, age et tu,
sine quo nec istud, nec aliquid boni agere praevales,
quia omne datum optimum, et omne donum
perfectum est, descendens a Patre luminum [(Jac. I)]
,
etc., ut Joannes Baptista ait: Non potest homo habere
quidquam, nisi sit ei datum de coelo [(Joan. III)]
,
utque Dominus ipse: Nemo potest venire ad me,
nisi Pater, qui misit me, traxerit eum [(Joan. VI)]
.
Felix ergo tu, si tamen perstiteris, quem Pater trahit,
quem Filius suscipit, cui hanc, de qua gaudeo,
voluntatem Spiritus Dei inspirat. Festina
igitur, charissime, veni ad invitantem te, Salvatotorem
tuum; audi salvatricem vocem ejus qua tibi
cunctisque loquitur: Venite ad me, omnes qui laboratis,
et onerati estis [(Matth. I)]
. Audi et illam
quae sequitur: Tollite jugum meum super vos [(ibid.)]
.
Recordare et matris sapientiae, materna voce filium
admonentis: Fili, ne tardes converti ad Dominum,
et ne differas de die in diem [(Eccli. V)]
. Time et quod
subditur: Nescis quid superventura pariat dies (Prov.
27). Furare diabolo thesaurum sancti desiderii tui,
ne forte (quod absit) tibi contingat quod ait Veritas
de quibusdam: Deinde venit diabolus, et tollit
verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant [(Luc.
VIII)]
. Nihil enim tantum Deo placet, nihil tantum diabolo
displicet quam bona voluntas: imo, ut verius
loquar, nihil Deo placet, nihil diabolo displicet, nisi
bona voluntas. Ex qua inter alia, quae ab ea dirivantur
bona, procedit contemptus temporalium,
amor aeternorum. Ea de causa non est tuta dilatio
tibi, ne forte, si nimium procrastinaveris, invidus
Satanas sancto ad Deum itineri tuo impedimenti
alicujus obicem ponat, et gressus tuos, ne implere
possis bonum quod inchoasti, retardet. Fecit hoc
de multis, quos nominare, si litterarum brevitas
pateretur, possem. Addat tibi stimulos veniendi
venerabilis ille, et cum honore nominandus, domnus
Stephanus, Aeduensis episcopus, avunculus, ut
audio, tuus, qui spretis parentibus, nobilitate, fastu,
divitiis, ipsis etiam episcopalibus infulis abjectis,
pauperem Christum pauper secutus est, et in sancta
devotione toto mentis affectu perdurans, atque
inter manus meas extremum Deo spiritum reddens,