PL 189, col. 391

Epistolae (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

cum veneratione tanto sacerdoti congrua, tam a
me quam a fratribus Cluniaci conditus est. Sequere
igitur ejus vestigia, qui cum, ut nosti, praedicabilis
homo sapientiae esset, nequaquam sibi ac saluti suae
prae caeteris monasteriis Cluniacum elegisset, nisi
magis sibi expedire vidisset. Veni et imple locum
defuncti, quia paratus sum non minore te affectu
quam ipsum suscipere, non minus tibi et saluti
tuae in omnibus providere. Nec solum te, sed insuper
quotquot tecum spiritu Dei tractos adducere
volueris, suscipere, diligere, amplecti, fovere. Decet
te ad hoc summo conamine niti, ut non solus, si
potueris, sed cum aliorum lucro ad Deum venias,
nec in conspectu Domini Dei tui vacuus appareas,
quatenus et pro his, quos adduxeris, multiplicius

coroneris, quia oportet, sicut Joannes in Apocalypsi
sua ait, ut qui audit dicat: Veni [(Apoc. XXII)]
.
EPISTOLA VII. Honorando, et diligendo in Christo Domino THEOBALDO abbati monasterii sanctae Columbae , in suburbio Senonensi, frater PETRUS, humilis Cluniacensium abbas, salutem et sincerum dilectionis affectum.
Legi nuper litteras tuas, charissime frater, in
quibus adverti magnum inter te, aliosque pene omnes
tui ordinis chaos esse firmatum, longe te ab illorum
studiis esse divisum. Nam cum, ut dictum
est, illorum fere omnium corda, omnium verba,
omnium scripta, ea quae mundi sunt, sapiant, cor
tuum, lingua tua, litterae tuae longe diversa sapere,

et sentire videntur. Indicant hoc illae, quas, ut praefatus
sum, mihi pridem misisti, quae (ut quod verum
est fatear) nil mortale sonabant, nil eorum
quae in frequentissimis aliorum litteris legere soleo
praetendebant. Non erat in eis quaestio de questu,
non mentio de causis, non de damnis deploratio, non
de lucris exsultatio. Quidquid in illis a primo apice
usque ad ultimum legere potui totum aut tibi commissorum
paternam curam, aut quaestiones de
scripturis, aut de bonis ad meliora, gratia divini
spiritus tibi collatum proficiendi appetitum sonabant.
Hanc quippe sententiarum petitionem in litteris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.