PL 189, col. 507
Epistola ad Petrum de Joanne (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne · Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
quod dictum est: Docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti. Sed quia in creaturae nomine nefas est
baptizare, restat ut Filius, sicut et Pater, Deus sentiatur;
restat ut et Spiritus sanctus, sicut et Pater
et Filius, Deus absque dubio advertatur. Tunc ergo
Christus vel Dei Filius se vere Deum confessus est,
quando sicut in nomine Patris, ita et Filii, hoc est
sui ipsius, ac Spiritus sancti, omnes gentes baptizari
praecepit, dicendo: Euntes docete omnes gentes,

sancti. Jam illud, quod in ultimo additur: Ecce
ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi [(Matth. XXVIII)]
;
non minus praecedentibus
sententiis Deum ipsum declarat. Quomodo enim esse
posset cum suis usque ad consummationem saeculi,
postquam ad coelos ascendit, postquam humanam
substantiam usque ad paternum solium provexit,
nisi Deus esset? Non enim ex quo ascendit, corpore
cum discipulis fuit, quia carnis illa substantia ex
sui natura eodem tempore diversis in locis esse non
potuit. Quid ergo aliud restat, ut Veritatis verba veracia
esse probentur, nisi hoc, ut quia secundum
Vos ego, vos, inquam, ego convenio, o Judaei, qui
usque in hodiernum diem negatis Filium Dei. Quousque,
miseri, veritati non creditis? Quousque Deo repugnatis?
Quousque corda ferrea non emollitis? Ecce
toto pene orbe jam ab antiquo Christum agnoscente,
vos soli non agnoscitis, cunctis gentibus ei obtemperantibus,
soli eum non auditis, omni lingua eum confitente,
soli eum negatis, aliis eum videntibus, audientibus,
intelligentibus, vos soli caeci, surdi, lapidei
permanetis. Caeci plane oculis, surdi auribus, lapidei
cordibus. Nec novum istud apud vos est. Legit hoc
ubique mundus, et frequenti lectione recitat: Deum
Moysi de vobis dicentem: « Cerno quod populus iste
durae cervicis sit. Dimitte me ut irascatur furor meus
contra eos: et deleam eos [(Exod. XXXII)]
. » Itemque
vobis: « Populus durae cervicis es. Semel descendam
in medio tui; et delebo te [(Exod. XXXIII)]
. » Legit rursum
Moysen vestrum, imo nostrum, sic vos arguentem:
« Novi, ait ille vobis, contentionem tuam, et
cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me, et