PL 189, col. 508

Epistola ad Petrum de Joanne (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne · Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

quod homo est, esse non potuit, juxta quod Deus
est cum discipulis suis usque ad consummationem
saeculi fuerit? Verum ergo Deum, sicut ante adhuc
passurus, sic jam ultra non moriturus se praedicavit,
quando discipulis dixit: Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem saeculi. Nunc, charissime,
et cui jam a longo tempore adhaesi, unanimis frater,
epistolam hanc, quam tibi quidem, sed aliorum
gratia misi, suo tempore fratribus, quos de his, quae
praemissa sunt, dubitare audieras, ede, et quod
Christus non solum verus Deus sit, quod illis clarum
est, sed et quod verum se Deum saepius professus
fuerit, opportune suade. Haec enim sola mihi
fuit causa istud scribendi, non ut illos instruerem
Christum verum Deum esse, quod necesse non habent;

sed ut illis ostenderem se frequenter in Evangelio
multis modis, diversis locis et temporibus se
vere Deum professum, unde eos dixisse audieram,
quod nusquam hoc absque involucris et tegmine legere
potuissent. Legant ergo et intelligant, scrutentur
et videant Jesum Dominum modis illis, quos praemisi,
frequenter se dixisse Christum, frequenter se vocasse
Dei Filium, frequenter se pronuntiasse et Deum.

ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra
Dominum. Quanto magis cum mortuus fuero! »
[(Deut. XXXI.)]
Legit et singularis excellentiae Isaiam
prophetam, cui Deus de vobis: « Excaeca, inquit, cor
populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus
claude, ne forte videat oculis, et auribus audiat, et
corde intelligat, et convertatur, et sanem eum [(Isa.
VI)]
. » Legit et audit Stephanum suum, quem vestri,
o saxea gens, lapides primum post Christum testem
Christi fecerunt [(Act. VII)]
. Legit certe, et audit eum
plenum Spiritu sancto, obstinationis nequissimae in
vobis spiritum increpantem: « Vos incircumcisi cordibus
et auribus, vos proditores et homicidae, vos
semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri [(ibid.)]
.
» Sed nunquid hoc semper? Nunquid

semper, hoc tantae duritiae merito, universo orbi terrarum
ostentui vos facietis? Resipiscite, resipiscite
nunc, tandem redite, ut ait alter propheta vobis, o
praevaricatores, ad cor [(Isai. XLVI)]
. Redite ad cor,
nunc saltem, quando justo Altissimi judicio, non solum
a coelesti, sed etiam a terrena, quam solam semper

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.