PL 189, col. 511

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

meus primogenitus Israel. Dimitte filium meum,
ut sacrificet mihi [(Exod. I)]
. Et juxta quemdam prophetarum: Et puer est Israel, et dilexi eum, et ex
Aegypto vocavi filium meum
[(Ose. X)]
. Hoc licet magis
de Domino nostro voce prophetica dictum sit, qui
Herodem secundum hominem in Aegyptum fugiens,
inde congruo tempore a Patre Deo vocatus est, accipitur
tamen hoc et de illo a quo carnis propaginem
trahitis populo. Qui quondam in Aegypto de
paucis patribus in magnum populum adauctus, diu
moratus, valde oppressus, ad Deum clamans exauditus,
indeque vocatus, filii nomine a Deo honoratus
est. Ac juxta Isaiam, congruenter de vobis: Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me [(Isa. I)]
.
Non fugit nos, non fugit nos etiam intellectus

ille, non solum homines gratia aliqua, merito
aliquo, vel Dei filios, vel a Deo genitos dici; sed insuper
ipsa quoque insensibilia, hujusmodi nominibus
signari. Unde est illud: Quis est pluviae pater,
vel quis genuit stillas roris? [(Job XXXVIII.)]
Item: De
cujus utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis
genuit? [(Ibid.)]
Nolite ergo, nolite putare, o Judaei, ista tam lucida
videre non potuisse Ecclesiam Dei. Videt hoc,
discernit hoc. Discernit similia nomina in rebus
dissimilibus dissimiliter intelligenda esse, nec uno
tantum vel eodem modo, licet idem sonantia, semper
intelligi oportere. Habetis hoc in innumeris
Scripturarum vestrarum exemplis, habetis eadem
nomina non idem semper signantia. Et quando possent

haec sigillatim proferri? Sed verbi causa, ponantur
aliqua, ut ex his paucis facile possint colligi
plura. Certe caput, oculus, auris, manus, brachium,
pes nomina sunt, aliquas corporis partes
proprie significantia, quae tamen et ipsa ad alia
saepe trahuntur diversa. Stare, sedere, jacere, dormire,
vigilare, ambulare, volare verba sunt, accidens
aliquod proprie designantia, quae tamen et ipsa
ad alia diversa ducuntur signanda. Et quia etiam
mediocriter doctis ista clara sunt, exemplis non
egent. Hoc ergo modo, nomen generationis cum in
Deo accipitur, non semper idem, sed quandoque
longe diversa designat. Monstrant hoc lucide testimonia
prophetica quae praemisi, quibus generatio

longe diversa significare docetur. An non tibi, o
Judaee, videtur differre generatio illa, de qua scribitur: Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt
me,
ab illa, de qua dicitur: Quis est pluviae pater, vel
quis genuit stillas roris? vel ab illa, unde legitur: De
cujus utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis
genuit? Puto te non ita obsurduisse, non ita desipuisse,
ut quod cunctis clarum est, tibi soli obscurum
sit, quod cunctis lux est, tibi soli tenebrae sint.
Nam patet universis magnam, non parvam, certam,
non ambiguam, in hoc quod dictum est, generationis
nomine, diversitatem inesse. Dicitur enim Deus generare
homines diligendo, fovendo, provehendo,
salvando; dicitur generare pluviam, stillas roris,
glaciem, gelu, volendo, creando, producendo, constituendo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.