PL 189, col. 512

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Sicut igitur in hoc uno generationis nomine,
tam varia et discreta signari, jam ut aestimo,
vides: sic in eodem nomine, abstersa veteri ab oculis
tuis caligine, aliud quiddam longe sublimius intuere.
Intuere, inquam, et quod non nisi Deo demonstrante
potes, respice; et in verbis illis, quae
legis Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego
hodie genui te, nec hanc nec illam, quae praemissa
est, generationem, sed naturalem de essentia Patris,
Filii Dei nativitatem intellige. Nam sicut omnipotens
Creator pater dicitur pluviae, genuisse dicitur stillas,
glaciem et gelu producendo, sicut pater dicitur
Israel, sicut genuisse dicitur filios confovendo;
sic Pater scribitur unigeniti Filii sui, sic eum genuisse
praedicatur, non aliunde, non ex nihilo, sed

ex propria substantia proferendo. Ad hoc credendum,
o Judaei, licet vos non nisi ejusdem Patris et
Filii spiritus trahere possit, si tamen Scripturis sacris,
ut decet, defertis, si eis pertinaciter, si more
vestro Judaico non repugnatis, rationi saltem sequenti
cedetis. Quid enim sequitur? Postula a me,
et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem
tuam terminos terrae [(Psal. II)]
. Ecce hoc, si potestis,
David illi olim super Judaeos regnanti adaptate. Injunctum
est ei, ut postularet dari sibi gentes in haereditatem,
et terminos terrae in possessionem. Et quia
injunctum est, eum non obedisse putandum non
est. Postulavit ergo, et, ut praemissum fuerat, datae
sunt ei gentes in haereditatem, et termini terrae in
possessionem. Sed quae gentes? Fortasse secundum

vos, Philisthaei de quibus scriptum est: Tulit David
frenum tributi de manu Philisthinorum [(II Reg. VIII)]
.
Fortasse et opinio vestra esse potest, Syria Damasco
adjacens, de qua legitur: Et erat Syria Damasci,
David serviens sub tributo [(ibid.)]
. Fortassis, juxta
tortuosam interpretationem vestram, filii Ammon,
vel quaedam circumpositae gentes, quas bello domuisse
scribitur [(II Reg. X)] . Sed relegite, scrutamini
sollicite Malachim vestrum, et invenietis repressisse
quidem David Philisthaeos, sed non subjugasse:
servisse illi ad tempus Syriam Damascenam [(II Reg. XXI et XXIII)] ,
sed non multo elapso tempore
rebellasse, ac statim in ipsa Damasco reges superbos
ac potentissimos successisse; filios vero Ammon,

seu reliquos quos separaverat, statim respirasse [(III Reg. XX)] :
et toto tempore, quo gens Judaica
reges habuit, proprios reges usque ad ipsam
patrum vestrorum transmigrationem Babylonicam
habuisse [(IV Reg. III)] .
Non ergo ad David illum illa Dei verba facta sunt,
quia nec istae, nec illae praeter Judaeos gentes ei in
haereditatem datae sunt. Sed quid ad hujus divini
versus ultima verba dicetis? Postquam enim dixit: Dabo tibi gentes haereditatem tuam:
statim subjecit: et possessionem tuam terminos terrae.
Terminos,
inquit, terrae. Qui sunt termini terrae? nonne ubi
terra terminatur, ibi inhabitatio humana finitur?
Dati sunt ergo illi David hi termini terrae in possessionem.
Si isti termini terrae David in possessionem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.