PL 189, col. 517

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Causam qua reges adversum reges, quatuor scilicet
adversus quinque in bellum concitati sunt, Scriptura
refert. Hoc est, quia quinque reges quatuor regibus
aliquandiu servierant; et tunc servitutis legem probrosam
reputantes, servire nolebant. Haec causa
fuit, qua inter victos inventus Lot, a victoribus captus
est: ipseque Lot causa exstitit, qua cum jam
dictis raptoribus Abraham congressus est. Claret ergo
quia nec isto modo invenire poterit Judaeus inimicos
Abrahae, de quibus fingere possit dictum ei a Deo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Quod si inimicos Abrahae invenire non potuerit,
nec tertium psalmi versum super eo exponere poterit.
Hoc est: Virgam virtutis tuae emittet Dominus
ex Sion [(Psal. CIX)]
; eique dictum a Deo: Dominare

in medio inimicorum tuorum [(ibid.)]
. Nam quia Judaeis
loquens, medullam sacri psalmi, quam fastidiunt,
tangere prohibeo et circa inutilem litterae
corticem, quem solum pecudum more rodere solent,
morari compellor. Dicite juxta brutum intellectum
vestrum, dicite qua ratione homini benigno, homini
pacifico, qui semper ferme inermis legitur, a Deo
dictum sit: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex
Sion. Quomodo emissa est a Domino virga virtutis
Abrahae, quae ei ad pugnandum necessaria non erat.
Quomodo dictum est ei a Domino: Dominare in
medio inimicorum tuorum, qui nulli erant? Sed transeo
et ad quartum: Tecum principium. Quod est
istud principium cum Abraham? An principium
coeli et terrae cum Abraham? An aliquarum creaturarum

principium cum Abraham? In die virtutis
tuae. Quae est ista dies virtutis Abrahae, quae est
ista dies, in qua principium jungatur virtuti Abrahae? In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum
genui te.
Qui sunt hi, Judaee, splendores sanctorum,
in quibus ante luciferum genitus est Abraham? Sed
non his pene ineffabilibus immoror, quia non a
Christiano de Christo, sed a Judaeo de Abraham, si
potuerit, exponenda sunt. Et quid sequitur? Juravit
Dominus, et non poenitebit eum [(ibid.)]
. Quid est quod
juravit Dominus? Quid est quod jurasse non poenitebit
eum? Tu es, inquit, sacerdos in aeternum, secundum
ordinem Melchisedech [(ibid.)]
. Nunquid
Abraham sacerdos? Nunquid Abraham sacerdos, et

in aeternum? Nunquid, et sacerdos, et in aeternum,
et secundum ordinem Melchisedech? Nam si Abraham
sacerdos secundum ordinem Melchisedech,
quare cum esset uterque paris officii, paris ordinis,
paris dignitatis, benedici se ab ipso pertulit? quare
panem et vinum obtulit? quare decimas ei ex omnibus
quae ceperat dedit? [(Gen. XIV.)] Haec universa,
Judaee, super Abraham, si potes, expone. Sed credo,
imo scio, imo affirmo quod nec tu, nec tota pariter
congregata synagoga Satanae, verba ista tam sacra,
tam divina, tam omnem hominem excedentia, nec
de homine Abraham, nec de quolibet tantum homine
exponere poterit. Falsa est igitur expositio Judaica,
mentiens haec a Deo dicta Abrahae, et vera est expositio
Christiana, affirmans haec dicta esse a Deo cuilibet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.