PL 189, col. 518

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

homini, sed Jesu Christo Deo simul et homini:
Deo, inquam, et homini. Et ut magis ac magis, si
non ad credendum, saltem ad irascendum Judaeum
commoveam, quod audire refugit saepe dicendo, non
solum homini et Deo, sed, sicut saepe dictum est,
homini et Deo, simulque Dei Filio. Et quid tantopere
nomen Filii Dei refugit Judaeus, cum hoc libere ac
constanter confiteatur paganus? Nonne enim paganus
Nabuchodonosor? Et quid iste ad ostium fornacis
suae accedens dicit? Nonne, inquit, tres viros misimus
in medium ignis compeditos? Ecce, inquit, species
quarti similis Filio Dei [(Dan. III)]
. En Filium Dei rex
ethnicus praedicat, et Judaeus negat. Confitetur rex
sine lege Dei Filium Dei, et homo educatus et doctus
in lege Dei diffitetur et abjicit Filium Dei. Sed ille

Dei Filius qui ab illa Babylonica salvavit confessores
pueros, fornace sine dubio infernali negatores
sui torquebit sine fine Judaeos. Auctoritatibus ergo
praemissis, vel negante vel confitente Judaeo, Christus
Deus est, Christus Dei Filius est.
Sed audite adhuc unum, post illa quae praemissa
sunt, vestri Salomonis de Dei Filio testimonium. Ait
enim in Proverbiis: Quis ascendit in coelum, atque
descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis?
Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis
suscitavit omnes terminos terrae? [(Prov. XXX.)]
De quo verba ista, o Judaei, nisi de Deo
accipi possunt? et quidem ascendere in coelum
atque descendere, vel angelis sanctis, vel quibusdam
beatis sanctorum spiritibus congruere posse

videtur. Sed non de angelis non de sanctorum spiritibus
haec dicta verba sequentia probant. Probant,
inquam, verba sequentia, non hoc dictum de
quolibet spiritu, non dictum de qualibet creatura:
sed de ipso omnium spirituum, imo omnium rerum
creatore Deo, cum subditur: Quis continuit spiritum
in manibus suis? Quis enim spiritum in manibus
suis, hoc est, in potestate sua continet, nisi ille de
quo ait Job: Quem docere voluisti? nonne eum qui
fecit spiramentum? [(Job XXVI.)]
Cui certe adaptari
poterit: Quis colligavit aquas quasi in vestimento,
nisi ille de quo in eodem Job libro legitur: Flante
Deo concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur
aquae? [(Job XXXVII.)]
De quo dici potuit: Quis suscitavit

omnes terminos terrae, nisi de illo de quo psalmus
canit: Tu fecisti omnes terminos terrae, aestatem
et ver; tu plasmasti ea? [(Psal. LXXIII.)]
Non
igitur Salomon vester de quolibet ista, non de Deo
sensit, non de quolibet, nisi de Deo protulit. Audite
ergo sequentia: Quod nomen est ejus, aut quod
nomen Filii ejus, si nosti? [(Prov. XXX.)]
Quid agitis,
Judaei? Ecce exquirit Salomon nomen Dei, exquirit
velut ineffabile nomen Filii Dei. Nequaquam
plane sapiens ille nomen Dei Filium habentis exquireret,
si eum Patrem esse non crederet. Nequaquam
nomen Filii ejus investigaret, si Dei Filium
esse aliquem non sentiret. Sensit ergo Salomon
quod hucusque non sensistis; confessus est, quod
hucusque negastis, et Deum Patrem esse quem Filium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.