PL 189, col. 520

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

vos, non sufficeret, ad Christi deitatem comprobandam,
tam lucidum divini psalmi, quod praemissum
est, testimonium, Dixit Dominus Domino
meo, sede a dextris meis, et reliqua? Cui praeter vos,
non sufficeret, ad Christi deitatem comprobandam,
tam splendida Salomonis sententia, qua nomen
Filii Dei, sicut ipsius Dei exquirens, ostendit, non
solum Christum esse Dei Filium, sed etiam Deum?
Cui, praeter vos, non sufficeret sola ipsa ratio, qua
quia Christus auctoritatibus sacris Filius Dei esse
ostensus est, eadem quoque Deus esse probatus
est? Et hoc quo modo? Audite. Si enim Dei Filius
est, aut naturaliter, aut tantum vocaliter Dei Filius
est. Sed, ut supra posui, vocaliter tantum, non naturaliter
gratia aliqua, vel merito aliquo, dicti sunt

quidam angelorum, dicti sunt quidam hominum,
filii Dei: Quidam angelorum, ut in libro Job: Quadam
die cum venissent Filii Dei, ut assisterent coram
Domino [(Job I)]
; quidam hominum, ut per
Ezechielem loquitur Deus: Habui eas, et pepererunt
mihi filios et filias [(Ezech. XXIV)]
. Christus vero
quia ante omnem creaturam ex ipsa Patris essentia
genitus esse supra probatus est, naturaliter Dei Filius
est. Quod si naturaliter Dei Filius est, utique
non aliud quam Pater est. Pater autem Deus est.
Non igitur aliud Filius quam Deus esse potest.
Nam, ut de ipsa carnali generatione, licet longe
impar, aliquod tamen exemplum trahatur, sicut genitus
de homine homo est, sicut genita de ave avis
non nisi avis est, sicut accensum de lumine lumen

non nisi lumen est, sic natus de Deo Deus, non nisi
Deus est. An non sufficit haec sola ratio vobis? Succedant
ergo rationi et alia Scripturarum vestrarum
exempla, et ad probandam Christi veram deitatem,
de ipso legislatore vestro Moyse evidens testimonium
proferatur.
Accede ergo, sancte Moyses, tu, inquam, singularis
amice Dei, tu quem ipse Deus ex nomine se
nosse dicit, tu qui in velamen Judaeis datus es, sed
nobis revelatus es: accede non jam ad populum
Dei, sed contra hostes Dei, et expone tam nobis
quam ipsis, deitatem Filii Dei. Pluit, inquit, Dominus
super Sodomam et Gomorrham sulphur et
ignem a Domino de coelo [(Gen. XIX)]
. Quis est iste
Dominus, o Judaei, qui ab alio Domino pluit sulphur

et ignem de coelo? Audistis jam dicentem David: Dixit Dominus Domino,
audite et Moysen dicentem: Pluit Dominus a Domino.
Nolite confugium
facere ad angelos qui praecesserant, qui sero Sodomam
venerant, qui mane Lot cum uxore et
filiabus de Sodomis abduxerant. Jam abierant, jam
recesserant, jam ad quod missi fuerant impleverant.
Nullus eorum Dominus dici potest, quia uterque
angelus, uterque nuntius dicitur: quia uterque
non Dominus, sed minister vocatur. Missi sunt illi
in ministerium, ut Lot justum educerent, ut eum
ab impiis secernerent, non ut (quod suum non erat),
deitatis seu dominationis nomen assumerent. Nec
movet nos quod eos Lot Dominos vocat, quod adorat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.