PL 189, col. 521
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
quod precatur. Mos est iste humanus, ut quandoque
a paribus pares, quandoque a minoribus majores,
Domini honoris causa vocentur. Mos fuit
antiquus et modernus, ut praeter illum singularem
adorationis cultum, quo Deitas honoratur, invicem
se homines quodam venerationis genere, vel ex
parte supplices, vel toto corpore prostrati, adorent.
Mos est communis neminem latens, quo et mutuas
preces pro quibuslibet causis homines saepe frequentant,
et sibi mutuo, quae rogantur indulgent.
Legitur saepe hoc sanctos homines fecisse, et talibus
obsequiis, vel apparentes angelos, vel se invicem
honorasse. Hoc modo, non illo, quo Divinitas
adoratur: hoc, inquam, usitato humanae venerationis
obsequio, Lot illos angelos adoravit, dominos
vocavit ac deprecatus est. Nam quod angeli fuerint
non Deus, non domini, sed ministri, declarant ipsorum
verba ad Lot: Delebimus, inquiunt, locum
istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino,
qui misit nos ut perdamus illos [(Gen. XIX)]
. Qui
ergo missi sunt ut perderent locum, utique non
domini, sed ministri mittentis Domini sunt, licet
non solum per bonos, sed etiam per angelos malos,
laesiones vel plagae diversae hominibus inferri legantur.
Probatur hoc de ipso Job; probatur et de
illis de quibus scribitur: Misit in eos iram indignationis
suae: indignationem, et iram, et tribulationem,
immissiones per angelos malos [(Psal. LXXVII)]
.
Sed nec illud movet quod unus ex illis qui apparuerant
angelis ait: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas,
ut non subvertam urbem, pro qua locutus es [(ibid.)]
.
Hic enim velut angeli metas excedens, Dei personam
sibi assumere videtur, ut ille, quem Abrahae
loquentem eadem Genesis Scriptura introducit, dicens: Ecce angelus Domini de coelo clamavit: Abraham,
Abraham
[(Gen. XXII)]
. Et versu interposito: Nunc cognovi quia times Deum, et non pepercisti filio
tuo unigenito propter me
[(ibid.)]
. Sed tamen Abraham,
non propter angelum, sed propter Deum filio
suo non pepercerat. Videtur ergo in his verbis personam
Dei eumdem sibi angelum assumpsisse, vel
Deum in angelo locutum fuisse. Sic fortassis et hic.
Sed sive hoc sit, sive non, angeli apparentes Lot
angeli, ut dictum est, fuerunt, non Deus; ministri,
non domini; servientes, non imperantes; obsequentes,
non dominantes. Ex his apparet quod de
nullo eorum dictum est: Pluit Dominus a Domino.
Nam angeli non dicuntur domini, administratorii
spiritus non dicuntur domini: sed ille tantum, ille
vere, ille summe dicitur Dominus, qui patribus vestris,
o Judaei, per Moysen locutus est: Audi, Israel,
Dominus Deus tuus Deus unus est [(Deut. VI)]
. Ille
certe est Deus unus, ille est Dominus unus, de quo
Apostolus noster, quamvis vos ei non credatis, loquitur: Unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus
Dominus Jesus Christus, per quem omnia
[(I Cor. VIII)]
.
De hoc Patre Domino, de hoc Filio Domino, haec
vestra Scriptura loquitur, cum dicit: Pluit Dominus
a Domino. Pluit plane Dominus a Domino, Filius a