PL 189, col. 522

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Patre, Deus a Deo, qui sicut habet, ut a Deo Deus
sit, sicut habet ut a Domino Dominus sit, sic ab
ipso essentialiter habet, ut remuneret justos, puniat
peccatores, glorificet bonos, condemnet profanos.
Quod et tunc fecit, quando pluit super Sodomam et
Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo.
Nam nec verba ista, pluere, ningere, tonare, et similia,
alicui creaturae congruunt, sed ad solum creaturae
auctorem spectant, qui facit ista quando vult,
prout vult, et producit. Hoc sonant et verba libri
Regum: Dedit Dominus voces et pluvias in die illa [(I Reg. XII)]
.
In Psalmis etiam ad litteram legitur: Intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem
suam
[(Psal. XVII)]
. Et in Exodo: Cunctus populus
audiebat voces et lampades, et sonitum buccinae montemque

fumantem [(Exod. XX)]
. Advertite igitur, o
Judaei, Christum in Scripturis vestris Dominum ac
Deum vocari. Nolite ipsum negare Dominum, nolite
negare et Deum, ne forte ut super illos impios, sic
et super vos blasphemos pluat sulphur et ignem a
Domino de coelo, et impleatur in vobis quod legitur
in psalmo: Pluet super peccatores laqueos ignis, et
sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum [(Psal. X)]
.
Sed forte dicetis Christum quidem vocari
Dominum, prout tibi videtur; ex Scripturis affirmas,
atque ut inde illum etiam Deum fateamur, cogere
vis. Sed intermisso aliquandiu hoc Domini nomine,
ex eisdem Scripturis etiam Deum aperte vocari
ostende. Et faciam hoc plane, si vos auditores, imo
si, quod totum est, intellectores habuero.
Audite ergo rursum saepe nominatum, ac saepe
nominandum David vestrum, imo multo magis nostrum. Sedes,
ait, tua, Deus, in saeculum saeculi,
virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam,
et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus
tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [(Psal. XLIV)]
.
Quis loquitur? Secundum nos Deus Pater, secundum
vos ipse David. Cui loquitur? Secundum nos
Deus Pater Filio suo, secundum vos ipse David regi
filio suo. Sed intermisso ad praesens nostro intellectu,
juxta hunc vestrum psalmus exponatur. Videatur
si verba ista regi Salomoni, vel alicui ex
posteris ejus, sive cuilibet, praeter Christum, alteri
congruere possunt. Loquitur, inquam, juxta vos, ut
dictum est, Salomoni filio suo David, vel alicui ex

consequentibus: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi.
Et certe praecedentia vel subsequentia psalmi
verba pervertere, et more vestro, in alios vel alios
intellectus fortassis intorquere potestis. Sed de verbis
istis quid? Quo sensu, quo astu, qua nimium
nimiumque desudata interpretatione, sacra haec
verba cuilibet mortalium, praeter Christum, adaptare
valebitis? Sedes, inquit, tua, Deus. Qua ratione,
quo ausu a propheta homo vocatur Deus? Sed
dicetis: Moysi locutus est Deus: Constitui te deum
Pharaonis [(Exod. VII)]
. Et addetis: Scriptum in Psalmis: Deus stetit in synagoga deorum; et in medio
deos dijudicat
[(Psal. LXXXI)]
. Nec illud omittetis: Ego dixi: Dii estis
[(ibid.)]
. Et nos, o Judaei, novimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.