PL 189, col. 525
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
Moyses in montem ascendit, et quadraginta diebus
cum Deo fuit, quando Deus de monte Sinai,
populo in inferioribus constituto, corporali vel audibili
voce insonuit [(Exod. XX et XXIV)] . Sed, ut breviter
objecta destruam, nec Jacob, nec Moyses, nec
populus, nec aliquis, ipso Deo teste, Deum videre
potuit. Recolite sic Deum locutum Moysi: Non
videbit me homo, et vivet [(Exod. XXXIII)]
. Si ergo isti
in carne vivebant, Deum videre non potuerunt. Sed
credo quod conceditis eos, de quibus sermo est, in
carne vixisse. Necesse est ergo vos concedere quod
nullus eorum Deum videre potuit. Sed vere quasdam
imagines Dei personam praeferentes viderunt;
quasdam voces sonumque corporeum, non ex essentia,
sed praecepto Dei prolatum, audierunt. Nam
quod ipsum Deum non viderint, quod vocem illius
divinae et incircumscriptae essentiae non audierint,
non solummodo probat hoc quod praemisi: Non videbit
me homo, et vivet, sed et illud quod de populo
Israel legitur in Exodo: Descende, ait Moysi, et contestare
populo, ne forte velint transcendere terminos
ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima
multitudo [(Exod. XIX)]
. Et post aliqua: Sacerdotes
autem et populus, ne transeant terminos, nec ascendant
ad Dominum, ne forte interficiat illos [(ibid.)]
.
Quomodo ergo dicere poteris, o Judaee, Deum tunc
in terris visum, et cum hominibus conversatum,
quando sic prohibeat non transcendi terminos ad
videndum se, quando interitum transgressoribus
minabatur, quando non solum de populo, sed et de
ipsis sacerdotibus dicebat: Non transeant terminos,
nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
Non ergo illo tempore in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est. Quo igitur tempore?
Quo, nisi illo, quando, juxta Evangelium nostrum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
[(Joan.
I)]
, et, juxta verba Sapientiae, quae Salomon vester
scripsit, dicentis: Deliciae meae esse cum filiis hominum? [(Prov. VIII.)]
Sapientia Dei, carne induta, conversata
est cum filiis hominum? Tunc ergo vere,
tunc, non ante, nec post, Deus ille vester, qui invenit
omnem viam disciplinae, et qui dederat eam
Jacob puero suo, et per Moysen Israel dilecto suo,
in terris visus est et cum hominibus conversatus
est. Manet tamen sententia suprascripta: Non videbit
me homo, et vivet. Non enim mortalibus invisibilis
Deus, qui, juxta Apostolum nostrum, Deus erat
in Christo mundum reconcilians sibi [(II Cor. V)]
, interris
visus est; sed secundum hominem quem induerat,
quo immensam majestatem suam texerat, vere
et absque dubio in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est. Hunc plane ab hominibus visum,
inter homines conversatum, vocat homo propheticus
Deum, non Deum alienum, sed suum, sed vestrum,
sed omnium Judaeorum cum dicit: Hic Deus noster,
et non aestimabitur alter ad ipsum [(Baruch III)]
.
Quid amplius? Nonne jam plenissime vobis satisfaciunt
tot divina testimonia, quod Christus, quem
colimus, quem praedicamus, Deus noster, Deus