PL 189, col. 526

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

vester, Deus universorum sit? An vultis adhuc et
alia proferri testimonia? Infinita equidem sunt illa,
nec brevi opere explicari possent, quae magis multis
voluminibus egerent. Sed quantum proposita
brevitas patitur, audite post alios quos audistis, non
solum virum propheticum, sed prophetarum maximum
Isaiam. Redi ergo ad nos, magne Isaia, et qui
Christum ab aeterno Dei esse Filium prodideras,
etiam in terris de virgine natum Deum esse Judaeis
declara. Judaei quidem sunt, et lapidei sunt; et sicut
ipse expertus es, non auditores prophetarum, sed
proditores et interfectores sunt; dic tamen, loquere,
fac quod tuum est, ut vel credant tibi Judaei, et convertantur;
vel si credere noluerint, juxta psalmum
suum avertantur retrorsum, et confundantur (Psal.

XXXI). Non poterit optimo successu carere divina
secreta reserans sermo tuus, quem si spreverit Judaeus,
audiet Christianus; si abjecerit paucitas incredulorum,
suscipiet et venerabitur infinitas orbis
terrarum. Parvulus, ait, natus est nobis, filius datus
est nobis [(Isa. IX)]
. Quid post? Hoc commune est.
Multi enim parvuli nascuntur hominibus, multi filii
a Deo dantur hominibus. Factus est principatus super
humerum ejus. Et hoc multorum esse potest.
Multi enim in terris et principati sunt, et principantur. Et vocabitur nomen ejus admirabilis.
Hic jam
parvulus, quem dixeras, filius quem nominaveras,
a communi aliorum principatu secernitur. Consiliarius.
Et hic, magnum quiddam et singulare innuitur.
Sed prosequere. Deus. Audistis, Judaei? Parvulus

iste natus, Filius iste datus, super cujus humerum
principatus factus esse dicitur, qui et admirabilis
scribitur, qui consiliarius nominatur, etiam Deus
a propheta vocatur. Quid ultra quaeritis? Quid vel
mussitare poteritis? Erubescite, miseri, erubescite;
et veritati tam lucidae, tam splendidae, quia saltem
vos repugnare non posse cernitis, acquiescite. Isaias
magnus homo, magnus propheta, plenus Deo, amicus
Dei, notus vobis, notus mundo, hoc dicit: Vocabitur
nomen parvuli, admirabilis, consiliarius,
Deus. Sed attendite et sequentia: Fortis. Jam hoc
omnibus clarum est, quia qui Deus est, et fortis, et
auctor fortitudinis, et Dominus virtutum est. Sed
quid post? Pater futuri saeculi. Quis loquitur? Propheta.
Ubi loquitur? Utique in hac vita, utique in

hoc saeculo. Quid est ergo quod dicit, Pater futuri
saeculi? Plane non hujus, in quo vivebat, in quo
loquebatur. Nam illud saeculum praesens erat. Ergo
de alio, non de praesenti saeculo dicit: Pater futuri
saeculi. Et quod illud saeculum? Certe mortalibus
invisibile, certe sempiternum. Et illius saeculi quis
Pater esse potest, nisi Deus? Cum enim nec hujus
visibilis et transituri saeculi aliquis recte dici possit
Pater, nisi Deus, longe minus illius invisibilis
et aeterni quisquam dici Pater potest, nisi tantum
Deus. Necesse est igitur ut qui Pater futuri saeculi
dicitur, Deus quoque esse credatur. Quod si forte
Judaica versutia, parvulum illum, illius saeculi dictum
Patrem dixeritis, in quo, quia regnaturus erat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.