PL 189, col. 527

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Pater ejus dictus est. Quod quia nondum erat, utique
futurum erat; nec sic valebit, nec sic stare
poterit Judaicus sensus. Intellectum enim hunc praecedentia
prorsus destruunt. Hoc quomodo? quia
Deus vocatur. Nullum autem terrenum regem, nullum
temporalem principem Deum esse potuisse vel
posse et ipsi fatemini. Unde etiam juxta intellectum
vestrum, sequitur quod qui Deus dictus est, rex
temporalis vel princeps hujus saeculi a propheta
dictus non est. Hoc si verum est, Pater futuri saeculi,
de hoc instanti saeculo dictum non est. Princeps
pacis. Nec istud nisi de Deo accipi potest.
Nam amator pacis, amicus pacis, sectator pacis, filius
pacis, et his similia, homo quilibet dici potest.
Princeps vero pacis, pater pacis, auctor pacis, non

nisi Deus accipi potest. Revolvite paginas sacras,
et, si non fallor, non nisi Deo nomina haec adaptari
videbitis. Hoc quia verum est, non nisi Deus a propheta
princeps pacis dictus est. Ille plane, ille certe
princeps pacis dictus est, qui sic paci principabatur,
ut cam suam diceret, ut illam velut propriam suis
discipulis, jam jamque passurus ac moriturus, donaret,
dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam
relinquo vobis [(Joan. XIV)]
. Hic, inquam, vere princeps
pacis est, qui etiam postquam a mortuis resurrexit,
discipulis apparens, hoc eodem pacis nomine
prima voce solemniter usus est, dicens: Pax
vobis [(Joan. XX)]
. Nec latet nos (quod vos forte ignoratis)
septuaginta Interpretes, quos vester Josephus
refert, a pontifice Eleazaro ad transferendas

de lingua Hebraica in Graecam Scripturas sacras,
Ptolemaeo regi Aegyptiorum directos, sex ista tam
sublimia nati parvuli nomina reticuisse, et pro illis,
magni consilii angelum transtulisse. Sed fecerunt
illi hoc, ut auctores tam vestri quam nostri referunt,
ne regi jam unum Deum colenti scandalum facerent,
neve illum qui noviter cultum idolorum abjecerat,
rursum objecta hominis Christi deitate, dum
tanti mysterii altitudinem penetrare non posset,
non tam erudirent quam perturbarent. Sed hoc,
sive alio animo, hoc illi fecerint, quid ad vos? Si
non habent nomina illa Graeci libri, habent Hebraici.
Si non habet ea Graecus, habet Hebraeus. Relegite
Isaiam, scrutamini verba ista, et non verbis

meis, sed litteris vestris credite; non libris alienis,
sed propriis acquiescite.
His praemissis, procedite ad sequentia: Multiplicabitur
ejus imperium [(Isa. IX)]
. Cujus imperium?
Parvuli supradicti. Quid sequitur? Et pacis non erit
finis. Et hic figite gressum, Judaei. Quod est hoc
imperium, quod ita multiplicandum scribitur, ut
pacis ejus non sit finis? Quis est parvulus iste, quis
est filius iste, cujus imperium non solum prolixum,
non solum diuturnum dicitur, sed insuper aeternum
esse praedicatur? Hunc, si potestis, nodum solvite,
hujus quaestionis vinculum expedite. Multiplicabitur
ejus imperium, et pacis non erit finis. Et quod est,
vel cujus est tanti imperii solium? Super solium,
inquit, David, et super regnum ejus [(ibid.)]
. Percurrite,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.