PL 189, col. 533
Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
reticuit. Faciat nunc idipsum contra impios Judaeos,
nec lapides illos, quibus lapidei homines prophetas
Dei solent obruere, reformidet. Et tu, inquit, Bethlehem
Ephrata, num parvula es in millibus Juda?
Ex te mihi egredietur, qui sit Dominator in Israel [(Mich. V)]
.
Ecce, sancte propheta, dicis ex Bethlehem
egressurum, hoc est, in Bethlehem nasciturum,
atque inde processurum Dominatorem Israel.
Sed dominatores Israel multi fuerunt, multi et adhuc
esse possunt. Exprime hoc apertius, et distingue
hunc Dominatorem Israel a caeteris dominatoribus
Israel. Et egressus, inquit, ab initio, a diebus
aeternitatis [(ibid.)]
. Quid agitis, Judaei? Quem ex omnibus
regibus vestris, quem ex universis dominatoribus
Israel invenire poteritis, cujus egressus esse
potuerit ab initio, a diebus aeternitatis? Cujus enim
egressus dici potest ab initio, nisi Dei? cujus dies
aeternitatis dici possunt, nisi Dei? Illius absque dubio
egressus ab initio, illius processus a diebus
aeternitatis est, cujus nativitatis et in Bethlehem de
matre Virgine temporalis, et de Patre Deo ante omnem
creaturam exortus exstitit sempiternus. Illius
plane egressus, a diebus aeternitatis est, qui sub nomine
Sapientiae loquitur in libro Sapientiae: Ab
aeterno ordinata sum, et ex antiquo, antequam terra
fieret. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta
eram. Necdum fontes aquarum eruperant, necdum
montes gravi mole constiterant. Ante colles ego parturiebar.
Adhuc terram non fecerat, et flumina, et
cardines orbis terrae [(Prov. VIII)]
. Hujus ergo Sapientiae,
hujus Filii Dei, qui secundum carnem in
Bethlehem natus est, secundum deitatem egressio a
patre ab initio, a diebus aeternitatis est. Quod si
quemlibet, o Judaei, alium, de quo ista dici possint,
habetis, proferte. Sed non habetis. Ergo si prophetae
vestro creditis, istum vos necesse est suscipere.
Post illum, ille qui ad tempus visus fuerat recessisse,
manu fortis David redeat, et cui nunquam ullus inimicorum
resistere potuit, jam sibi inimicos factos
Judaeos debellet. Cessit et periit lapide ejus ictus
Philisthaeus: cedat et pereat jactu sacrorum verborum
ejus, pejor Philisthaeo hostis Judaeus. Deus, inquit, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis [(Psal. XLXXI)]
.
Quis loquitur, Judaei? Respondetis:
David. Cui loquitur? Deo. De quo loquitur? De rege
ac filio regis. Et quis est iste qui et rex est, et filius
regis? Respondetis: Salomon. Et additis: Hoc indicat
psalmi, quem proponis, titulus, qui talis est: Psalmus David in Salomonem.
Ergo secundum vos,
de Salomone filio suo loquitur David in hoc psalmo.
Videamus igitur si omnia psalmi hujus Salomoni
congruunt. Et ut intermittam aliqua, quae Judaica
interpretatione Salomoni aliquo modo coaptari
possse videntur, respondete: Et permanebit cum
sole et ante lunam in generationes generationum [(ibid.)]
.
Salomoni quo sensu adaptabitis? Quomodo permanere
potuit cum sole, qui non nisi quadraginta annis
regnavit? Nonne quotidie solem in coelo cernitis?
Nonne Salomonem ante duo millia annorum