PL 189, col. 653

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

doctrina ipsius exstiterint, sciant, dicendum videtur.
Putant etiam quidam hunc Nicolaum illum, unum
ex septem diaconibus primis exstitisse, et Nicolaitarum
ab eo dictorum sectam, quae et in Apocalypsi
Joannis arguitur [(Apoc. II)] , hanc modernorum Saracenorum
legem existere. Somniant et alii alios,
et sicut lectionis incuriosi, et rerum gestarum
ignari, sicut et in aliis casibus falsa quaelibet opinantur.
Fuit autem iste, sicut etiam Chronica ab
Anastasio Romanae Ecclesiae bibliothecario de Graeco
in Latinum translata apertissime narrat, tempore
imperatoris Heraclii, paulo post tempora magni et
primi Gregorii Romani pontificis, ante annos quingentos
fere et quinquaginta, Arabs natione, vilis

genere, antiquae primum idololatriae cultor, sicut et
alii Arabes tunc adhuc erant, ineruditus nullarum
pene litterarum. Strenuus in singularibus, et calliditate
multa, de ignobili et egeno in divitem et famosum
provectus. Hic paulatim crescendo, et contiguos
quosque ac maxime sanguinis propinquos
insidiis, rapinis, incursionibus frequenter insistendo,
quos poterat furtim, quos poterat publice occidendo,
terrorem sui auxit. Et saepe in congressionibus
factus superior ad regnum suae gentis aspirare
coepit. Cumque, universis pari modo resistentibus,
ejusque ignobilitatem contemnentibus, videret
se hac via non posse consequi quod sperabat,
quia vi gladii non potuit, religionis velamine et divini
prophetae nomine rex fieri attentavit. Et quia

inter barbaros barbarus, inter idololatras et ipse
idololatra habitabat, atque inter illos quos, utpote
prae cunctis gentibus, tam divinae quam humanae
legis expertes et ignaros, faciles ad seducendum esse
noverat, conceptae iniquitati dare operam coepit. Et
quoniam prophetas Dei magnos fuisse homines audierat [(Rom. II)] ,
prophetam ejus se esse dicens, ut
aliquid boni simularet, ex parte illos ab idololatria,
non tamen ad Deum unum, sed ad suae, quam parturire
jam coeperat, haeresis fallaciam traducere conabatur.
Cum interim, judicio illius qui terribilis
in consiliis dicitur super filios hominum, et qui miseretur
cui vult, et quem vult indurat, dedit Satan
successum errori, et Sergium monachum, haeretici

Nestorii sectatorem, ab Ecclesia expulsum, ad partes
illas Arabiae transmisit, et monachum haereticum
pseudoprophetae conjunxit. Itaque Sergius conjunctus
Machumet quod ei deerat supplevit, et Scripturas
sacras tam Veteris Testamenti quam Novi, secundum
magistri sui Nestorii intellectum, qui Salvatorem
nostrum Deum esse negabat, partim, prout
sibi visum est, ei exponens, simulque apocryphorum
fabulis eum plenissime imbuens, Christianum
Nestorianum effecit. Et ut tota iniquitatis plenitudo
in Machumet conflueret et nihil ei ad perditionem
sui vel aliorum deesset, adjuncti sunt Judaei haeretico.
Et ne verus Christianus fieret, dolose praecaventes
homini novis rebus inhianti, non Scripturarum
veritatem, sed fabulas suas, quibus nunc usque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.