PL 189, col. 654

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

abundat Machumet, Judaei insibilant. Sic ab optimis
doctoribus Judaeis et haereticis Machumet instructus,
Alcoran suum condidit, et tam ex fabulis
Judaicis quam ex haereticorum naeniis confectam
nefariam Scripturam barbaro illo suo modo contexuit.
Quod paulatim per tomos a Gabriele, cujus jam
nomen ex sacra Scriptura cognoverat, sibi allatum
mentitus, gentem Deum ignorantem lethali
haustu infecit, et more talium, oram calicis melle
liniens, subsequente mortifero veneno, animas et
corpora gentis miserae, proh dolor! interemit. Sic
plane ille impius fecit, quando et Christianam et
Judaicam legem collaudans, neutram tamen tenendam
esse confirmans, propriando [probando], et

repropriavit [reprobus reprobavit]. Inde est quod
Moysen optimum prophetam fuisse, Christum
Deum majorem omnibus exstitisse confirmat, natum
de Virgine praedicat, nuntium Dei, Verbum
Dei, Spiritum Dei fatetur; nec nuntium, Verbum,
aut Spiritum, ut nos, aut intelligit, aut fatetur.
Filium Dei dici, aut credi, prorsus deridet. Et de
humanae generationis similitudine vaccinus homo
Filii Dei aeternam nativitatem metiens, vel gignere,
vel generari Deum potuisse quanto potest nisu
denegat et subsannat. Resurrectionem carnis saepe
replicando astruit. Judicium esse in fine saeculi
non a Christo, sed a Deo exercendum esse non
negat. Illi tamen judicio Christum, ut omnium
post Deum maximum ac seipsum ac gentis suae

praesidium adfuturum, vesanit. Inferni tormenta,
qualia sibi libuit, et qualia adinvenire magnum
pseudoprophetam decuit, describit. Paradisum non
societatis angelicae, nec visionis divinae, nec summi
illius boni, quod nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit [(I Cor. II)] ; sed vere talem,
qualem caro et sanguis, imo faex carnis et sanguinis
concupiscebat, qualemque sibi parari optabat depinxit.
Ibi carnium et omnigenorum fructuum
esum, ibi lactis et mellis rivulos, et aquarum splendentium,
ibi pulcherrimarum virginum et mulierum
amplexus, et luxus, in quibus tota ejus paradisus
finitur, sectatoribus suis promittit. Inter
ista omnes pene antiquarum haeresum faeces, quas

diabolo imbuente sorbuerat, revomens, cum Sabellio
Trinitatem abnegat, cum suo Nestorio Christi
divinitatem abjicit, cum Manichaeo mortem Domini
diffitetur, licet regressum ejus non neget ad
coelos.
His et similibus non acquisitionis, sed perditionis
populum imbuens, a Deo plenissime avertit.
Et ne evangelicus sermo ultra in eis possit habere
locum, velut omnia quae sunt Evangelii et
Christi scientibus, cordis eorum aditum ferreo
impietatis obice obturavit. Circumcisionem insuper
velut ab Ismaele gentis illius primo sumptam,
tenendam esse docuit. Et super haec omnia,
quo magis sibi allicere carnales mentes hominum
posset, gulae ac libidini frena laxavit, et ipse simul

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.