PL 189, col. 655

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

decem et octo uxores habens, atque multorum aliorum
uxores, velut ex responso divino, adulterans,
majorem sibi, velut exemplo prophetico, numerum
perditorum adjunxit. Et ut non ex toto inhonestus
proderetur, studium eleemosynarum, et quaedam
misericordiae opera commendat, orationes collaudat.
Et sic undique monstruosus, ut ille ait [(HORAT., De art. poet.
)] , humano capiti cervicem equinam
et plumas avium copulat. Qui, quoniam suadente
jam dicto monacho ac praefatis Judaeis, idololatriam
ex toto et reliquit, et relinquendam quibus
potuit persuasit, atque unum Deum, deorum
multiplicitate relicta, colendum esse praedicavit,
hominibus agrestibus et imperitis inaudita dicere
visus est. Et quia rationi eorum haec praedicatio

concordabat, propheta Dei primo ab eis creditur.
Dehinc processu temporis et erroris in regem ab
eis, quod concupierat, sublimatus est. Sic bona
malis permiscens, vera falsis confundens, erroris
semina sevit, et suo partim tempore, partim et
maxime post suum tempus segetem nefariam igne
aeterno concremandam produxit. Nam statim Romano
languescente, imo pene deficiente imperio,
permittente eo per quem reges regnant, Arabum
vel Saracenorum hac peste infectorum surrexit
principatus. Atque vi armata, maximas Asiae partes,
cum tota Africa, ac partem Hispaniae paulatim
occupans, in subjectos sicut imperium, sic et errorem
transfudit. Hos licet haereticos nominem,
quia aliqua nobiscum credunt, in pluribus a nobis

dissentiunt, fortassis rectius paganos aut ethnicos,
quia plus est, nominarem. Quia quamvis
de Domino vera aliqua dicant, plura tamen falsa
praedicant, nec baptismati, sacrificio poenitentiae,
vel alicui Christiano sacramento, quod nunquam
ullus, praeter hos haereticos fecit, communicant.
Summa vero hujus haeresis intentio est, ut Christus
Dominus, neque Deus, neque Dei Filius esse
credatur; sed licet magnus Deoque dilectus, homo
tamen purus, et vir quidem sapiens et propheta
maximus. Quae quidem olim diaboli machinatione
concepta, primo per Arium seminata, deinde per
istum Satanam, scilicet Machumet, provecta, per
Antichristum vero ex toto secundum diabolicam

intentionem complebitur. Cum etiam dicat beatus
Hilarius Antichristi originem in Ario exstitisse,
dicit quod ille coepit, unum [verum, vel Verbum]
Filium Dei Christum esse negando, et creaturam
esse dicendo, Antichristus tandem nullo modo illum
Deum, vel Dei Filium, sed nec etiam bonum
hominem fuisse asserendo consummaturus est.
Merito impiissimus Machumet, inter utrumque medius,
a diabolo provisus ac praeparatus esse videtur,
qui et Arii quodammodo supplementum, et
Antichristi pejora dicturi apud infidelium mentes
maximum fieret nutrimentum. Nihil quippe ita contrarium
humani generis inimico, sicut fides incarnati
Dei, per quem praecipue ad pietatem excitamur
ex sacramentis coelestibus renovati, Spiritus sancti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.