PL 189, col. 656

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

gratia operante, illuc, unde nos dejecisse gloriabatur,
ad visionem scilicet regis et patriae nostrae,
ipso rege et conditore nostro Deo ad nostrum exsilium
descendente, nosque ad se meritum revocante,
iterum redire speramus. Hanc pietatis et
divinae dispensationis finem pariter et amorem,
simpliciter ab initio in cordibus hominum molitur
exstinguere. Hanc etiam in principio adhuc nascentis
Ecclesiae, si tunc permittetur, subtilitate
versutissima, et pene hoc eodem modo quo postea
gentem istam infelicissimam seducere permissus
est, eradicare tentavit. Dicit etiam beatus Augustinus
Porphyrium philosophum, postquam a Christianitate
miserabiliter apostatavit, hoc in libris
suis quos adversus Christianos edidit retulisse,

quod scilicet oracula Deorum consuluerit, et de
Christo, quid esset, interrogaverit. Responsum vero
a daemonibus fuisse, quod Christus quidem bonus
vir fuerit, sed discipulos ejus graviter peccasse,
qui ei divinitatem ascribentes, rem, quam ipse de
se non dixerat, confinxissent. Quae sententia pene
iisdem verbis in istis fabulis invenitur saepissime.
Quanta autem haec diaboli subtilitas exstitit, ut
de Christo aliquid boni diceret? de quo si ex toto
male dixisset, nullatenus jam sibi credi sciebat,
non curans quidquid Christus putaretur, dummodo
divinitas, quae maxime salvat homines, in illo non
crederetur. Si quis plenius vult intelligere, legat
XVIII librum ejusdem Patris Augustini, et XIX De
civitate Dei, et I De consensu evangelistarum. Ibi

enim, si boni ac studiosi ingenii est, conjiciet pro
certo et quid diabolus tunc machinatus sit facere,
sed non permissus; et quid tandem, occulto judicio
permittente, in hac sola miserrima gente fecerit
relaxatus. Nullo enim modo tales fabulas, quales
hic scriptae sequuntur, aliquis mortalium, nisi diabolo
praesentialiter cooperante fingere potuisset.
Per quas post multa ridicula, et insanissima deliramenta,
hic praecipue omni modo Satanas intendit
perficere, ne Christus Dominus Dei filius, et verus
Deus humani generis esse Conditor et Redemptor
credatur. Et hic est vere, quod per Porphyrium
tunc persuadere voluit, sed per Dei misericordiam
ab Ecclesia eo adhuc tempore Spiritus

sancti fervente primitiis exsufflatus, tandem miserrimo
homine isto Machumet, et, ut fertur,
a multis, arreptitio et cadente, quasi instrumento
et organo sibi aptissimo usus, proh dolor! gentem
maximam, et quae jam pene dimidia pars mundi
reputari potest, secum in aeternam perditionem
dimersit. Quod quare isti permissum sit, ille solus
novit, cui nemo potest dicere: Cur ita facis?
et qui de multis vocatis paucos electos esse dixit.
Unde ego magis eligerem contremiscere quam disputare.
Ista breviter praenotavi, ut qui legerit,
intelligat. Et si talis est, qui contra totam haeresim
istam scribere et velit et possit, cum quali
hoste pugnaturus sit agnoscat. Erit fortasse adhuc,
cujus spiritum Dominus suscitabit, ut Ecclesiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.