PL 189, col. 721

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Catholicis, quibus forsitan prodesse poterit, innotescat.
Vobis eam mitto, quoniam in partibus vestris,
aut circa easdem, stulta illa et impia haeresis
more pestis validae multos interfecit, plures infecit;
sed gratia Dei concitante et adjuvante studia
vestra, a vestris regionibus sese paululum removit.
Migravit tamen, sicut audivi, ad loca satis vobis
contigua, et a Septimania vestra, vobis persequentibus,
expulsa, in provincia Novempopulana,
quae vulgo Gasconia vocatur, et in partibus
ei adjacentibus, sibi foveas praeparavit. In quibus
nunc se timore occultans, nunc de ipsis audacia
assumpta prodiens, quos potest decipit, quos potest
corrumpit, et nunc istis, nunc illis lethalia venena
propinat. Vestrum est igitur ad quos praecipue tam

ex officio, quam ex singulari scientia in partibus
illis cura Ecclesiae Dei spectat, et quibus ipsa velut
fortibus columnis maxime innititur, vestrum est,
inquam, et a locis illis, in quibus se latibula invenisse
gaudet, et praedicatione, et etiam, si necesse
fuerit, vi armata per laicos exturbare. Sed, quia
majorem operam eos convertendi quam exterminandi,
adhibere Christianam charitatem decet, proferatur
eis auctoritas, adhibeatur et ratio, ut si
Christiani permanere volunt, auctoritati; si homines,
rationi cedere compellantur. Proderit eis fortassis
ad ista, si attendere voluerint, ea, quam vobis
contra ipsorum errores scripsi epistola; et si
contentiosi et pertinaces esse nolunt, fortassis ea

studiose perlecta, licet valde desipuerint, a tanti
erroris stultitia resipiscere poterunt. Quod si in
reprobum sensum dati fuerint, et magis desipere
quam sapere, perire quam salvari, mori, quam
vivere elegerint, satisfaciet forsitan lecta epistola
occultis aliquorum Catholicorum cogitatibus, et
mentes eorum aut ab ignoto hominibus fidei languore
sanare, aut contra eos, quorum lingua a
Propheta gladius acutus dicitur [(Psal. LVI)] , praemunire
poterit. Hoc enim quod in ultimo posui, major
mihi fuit causa scribendi, ut et si haereticis
scriptura illa prodesse non posset, Ecclesiae tamen
Dei aliquibus utilitatibus inserviret. Nam istud, sicut
sapientiae vestrae notum est, per retroacta saecula
semper facere consuevit, ut de tot tantisque
haeresum varietatibus, quae ejus sinceritatem frequenter

fermentare conatae sunt, nullam unquam
silentio praeteriret, sed ad cautelam sui, et ad perpetuam
omnium instructionem auctoritatibus sacris
et etiam rationibus, omnium haereticorum blasphemias
expurgaret. Quod ego, licet de minimis
corporis Christi, hoc est ejus Ecclesiae membris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.