PL 189, col. 722

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

ista scribendo facere nisus sum, ut quod scripsi,
haereticis, si fieri posset, prodesset; Catholicos, in
quorum manus incideret, contra nefandum dogma
vel similia, cautiores redderet. Et quia prima erronei
dogmatis semina a Petro de Bruis per viginti
fere annos sata et aucta, quinque praecipue et venenata
virgulta produxerunt, contra illa maxime,
ut potui, egi, ut circa ea se animus et verba intentius
occuparent, in quibus major fidei laesio, majus
monstrabant esse periculum. Unde, quoniam opus
ipsum diffusius est, nec vobis circa plurima Ecclesiae
negotia occupatis, longum forte legendi spatium
datur; breviter capitula illa replico, et contra quos
errores longa illa illius epistolae series agat,
ostendo.
Primum haereticorum capitulum negat parvulos,
infra intelligibilem aetatem constitutos, Christi baptismate
posse salvari, nec alienam fidem posse illis
prodesse, qui sua uti non possunt, quoniam,
juxta eos, non aliena fides, sed propria cum baptismate
salvat, Domino dicente: Qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit,
condemnabitur [(Marc. XVI)]
.
Secundum capitulum dicit templorum vel ecclesiarum
fabricam fieri non debere, factas insuper
subrui oportere, nec esse necessaria Christianis
sacra loca ad orandum, quoniam aeque in taberna
et in ecclesia, in foro et in templo, ante altare vel
ante stabulum invocatus Deus audit, et eos qui

merentur exaudit.
Tertium capitulum cruces sacras confringi praecipit
et succendi, quia species illa vel instrumentum,
quo Christus tam dire tortus, tam crudeliter
occisus est, non adoratione, non veneratione, vel
aliqua supplicatione digna est; sed ad ultionem
tormentorum et mortis ejus, omni dedecore dehonestanda,
gladiis concidenda, ignibus succendenda
est.
Quartum capitulum non solum veritatem corporis
et sanguinis Domini quotidie et continue per
sacramentum in Ecclesia oblatum negat, sed omnino
illud nihil esse, neque Deo offerri debere decernit.
Quintum capitulum sacrificia, orationes, eleemosynas,

et reliqua bona pro defunctis fidelibus a vivis
fidelibus facta, deridet, nec ea aliquem mortuorum
vel in modico posse juvare affirmat. His quinque
capitulis, prout Deus dedit, in illa sanctitati
vestrae a me missa epistola respondi; et qualiter
perfidorum impietas, aut converteretur, aut confunderetur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.