PL 189, col. 731

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Si enim, quod omnes affirmant, Evangelium
etiam tantum suscipitis, necessario, ut dictum est,
et reliqua omnia suscipietis. Nec enim potestis
Evangelio credere, et de his, quae idem Evangelium
suscipit, dubitare. Et, quoniam totus textus coelestis
oraculi, quo Deus aut per se, aut per alios hominibus
locutus est, in Veteri et Novo Testamento
consistit, veniat primo ad medium Novum Testamentum,
non quia prius est, sed quia dignius est. Quod
idcirco Testamentum dicitur, quia, sicut Vetus vituli
morte et sanguine dedicatum est, ita Novum
morte et aspersione sanguinis Jesu Christi consecratum
est. Ejus principium sanctum est Evangelium,
cui, sicut Catholici, sic et vos, ut fama consonans

probat, integram fidem, et debitam reverentiam
exhibetis. Eapropter eo tam apud vos,
quam apud nos in sua divina et stabili dignitate
manente, ad evangelicos et apostolicos libros sermo
transeat, eosque ex ipso Evangelio evangelicos ut
dixi et authenticos comprobet.
Horum primus liber Actuum apostolorum est,
quem vere totum evangelicum, et post Evangelium
praecipuae auctoritatis esse, cum multa undique consonent,
hinc in primis et maxime ostenditur, quod
non alium quemlibet, sed ipsum evangelistam scriptorem
habuisse probatur. Nam ille caeteris studiosior
humanitatis Christi relator Lucas eum conscripsit.
Fatetur hoc ipse in ipsius libri exordio,

cum scribens Theophilo, ad quem et Evangelium
ante scripserat, ait: Primum quidem sermonem feci
de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et
docere, usque in diem, qua praecipiens apostolis per
Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est [(Act. I)]
.
cujus primi sermonis, hoc est Evangelii exordium,
tale est: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare
narrationem rerum quae in nobis completae sunt,
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt,
et ministri fuerunt sermonis, visum est et mihi assecuto
a principio omnia diligenter ex ordine tibi scribere,
optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum
de quibus eruditus es, veritatem [(Luc. I)]
. Hoc, ut
dixi, primi sermonis ejus exordium est. Finis vero
talis, qualem eum in secundo sermone se dixit fecisse:
Usque in diem,
inquit, qua praecipiens apostolis
per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus
est.--Eduxit, inquit, eos foras in Bethaniam, et elevatis
manibus suis benedixit eis. Et factum est dum
benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum,
et ipsi adorantes reversi sunt in Hierusalem
cum gaudio magno, et erant semper in templo laudentes
et benedicentes Deum [(Luc. XXIV)]
. Ecce et stylus
idem utriusque libri quo scribit, et persona eadem
cui utrumque librum scribit, et eadem materia
de qua utrumque scribit, luce clarius demonstrant
qualiter eadem sit persona quae utrumque conscribit.
Eamdem vero dixi materiam, quoniam, sicut
Christum in coelum assumptum in fine Evangelii
sui narrat, sic de eadem Assumptione quae omiserat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.