PL 189, col. 732

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

in Evangelio, in hoc suo secundo et ultimo sermone
perfectissime supplet. Nam paululum retro
rediens, et a Christi resurrectione incipiens, et quae
dixerat, iterat, et quae non dixerat addit. Sed mirari
non sufficio, unde dubietas haec quibuslibet Christianis
animis, et saltem mediocriter doctis innasci
potuit, cum liber iste, sicut omnibus eum legentibus
patet, licet non nominetur Evangelium, ejus
tamen omnia evangelica sint. Nam post expositos
in Evangelio actus, et verba Jesu Christi et ejus
multa in Evangelio promissa, hic completa esse
ostendit, et inde ad narrandos actus et sermones
apostolicos transit. Quod si aliquis tam stultus, aut
infidelis, vel pertinax est, ut verbis ejus non dico
qualemcunque, sed integram et robustam fidem adhibere

detrectet, ostendat, ut primo de prima ipsius
libri serie loquar, ubi vel quando adventus Spiritus
sancti super apostolos promissus a Christo impletus
sit, ubi eum in igne descendisse, ubi universarum
linguarum eis gratiam contulisse, ubi tam solemnem
non solum a tota totius mundi Ecclesia, sed et
ab ipsis apostolis celebratam diem Pentecosten celebrari
debere legerit, cum nisi libro huic auctoritas
tribuatur, non dico Judaica veteris legis, sed Christiana
novae legis Pentecostes perierit. Et ubi erunt
verba veritatis tam frequenter praedicentis discipulis
et promittentis: Cum venerit Paracletus, quem ego
mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre
procedit, ille testimonium perhibebit de me? (Joan.

XV.) Ubi est quod in eodem Evangelio de eodem
Spiritu dicit: Paracletus autem Spiritus sanctus,
quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit
omnia? [(Joan. XIV.)]
Ubi est quod eos consolans ait: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem
abiero, mittam eum ad vos?
[(Joan. XVI.)]
Ubi est
quod item ait: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum
dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum
Spiritum veritatis? [(Joan. XIV.)]
Ubi quod per alium
evangelistam eosdem discipulos admonet? Vos autem
sedete in civitate quoadusque induamini virtute
ex alto [(Luc. XXIV)]
.
Si, inquam, sicut dixi, liber iste abjicitur, et haec
universa promissa Christi irrita videbuntur, oportebit
ergo aut veritatem fallacem fateri, quod vel

cogitare, nedum dicere, nefas est; aut ubi vel quando,
tanta, tam solemnis, tamque frequenter repetita
promissio impleta sit, demonstrare. Necesse
erit et illud probare qualiter apostoli et caeteri discipuli
Christi praeceptum ejus illud ultimum, et
generale implere valuerunt, quo eis jussum est: Ite in orbem universum, praedicantes Evangelium
omni creaturae
[(Marc. XVI)]
. Necesse erit, inquam,
probare, qualiter simplices idiotae absque litteris,
et unius tantum, hoc est Hebraicae linguae homines,
et in ipsa pene elinguens, tam multis, tam diversis,
tam barbaris universi orbis linguis injunctum
a Christo regni aeterni Evangelium praedicare
potuerint. Quibus signis sensa sua alienis sensibus
communicare valuerint, si linguarum gratia eis a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.