PL 189, col. 738
Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
quid? Quid inquam? Nonne a vobis, hoc probato
suscipiendae erunt? Suscipiendae plane.
Sed ubi invenietur, cui, sicut ipsis apostolis, credere
debeamus? Invenietur plane. Et, ne vos suspendam,
Ecclesiam dico, cui sicut ipsis apostolis, vos
prorsus credere debere affirmo. Item fortasse dicitis:
Et quae est ista, quam dicis, Ecclesia? Quid
vos, inquam, ignorare hoc nomen dicitis, cum id
vobis olim nimium nimiumque notum fuerit, cum
ejus corporalem fabricam destrueretis? Tunc enim
vos dicebatis, idcirco Ecclesiarum aedificia destruere,
quod nomen Ecclesiae non structuram parietum,
sed congregationem fidelium signaret. Quod si aut
obliti estis, aut scire vos dissimulatis, breviter exponam.
Dicitur Ecclesia, ut ipsi dixistis, congregatio,
sed non avium, non pecorum, sed hominum.
Nec omnium hominum, sed fidelium, bonorum, justorum.
Quod si aliqui inter bonos illos mali, inter
justos injusti, aut latent, aut patent, non idcirco
minus Ecclesia dicitur. Haec est illa quae, innumerabili
multitudine per totum orbem Christi Domini
sui praecepto diffusa, usque ad nos pervenit, nec
minus quam olim totum mundum, ut cernitis, replet.
Huic, sicut dixi, vere, ut ipsis apostolis, credere
debetis: cui Christus ipse, quantum ad hoc
spectat, non minorem contulit auctoritatem. Nec
dico, ut apostolico labore satam et auctam Ecclesiam
apostolis aequem, sed dico, quod ejus testimoniis
sicut apostolicis absque ulla contradictione
acquiescendum est. Quod si et hinc evangelicam
auctoritatem vultis, audite Christum dicentem: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad
consummationem saeculi
[(Matth. XXVIII)]
. Sed usque
ad consummationem saeculi apostoli in saeculo non
manserunt. De Ecclesia ergo intelligendum est, quae
usque ad consummationem saeculi in saeculo futura
est. Item: Ego rogabo Patrem, et alium paracletum
dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum [(Joan. XIV)]
,
non utique cum solis apostolis, sed
cum Ecclesia ventura, cui rogatu Filii Dei a Patre
Deo datus est Spiritus Dei, ut maneat cum ea in
aeternum, in hac vita consolando, in futura glorificando.
Sed, ne forte dicatis hanc meam expositionem
non Christi intellectum esse, audite eum in alio evangelista:
Non pro his,
inquit, rogo tantum, sed et pro
eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes
unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te: ut et
ipsi in nobis unum sint, et mundus credat quia tu me
misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi
eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus [(Joan.
XVII)]
. Videtis Dei Filium non pro apostolis tantummodo
Patrem rogare, sed et pro eis qui adhuc,
quando haec loquebatur, credituri erant per verbum
apostolorum in eum? Et qui sunt illi? Nonne haec,
de qua loquimur, Ecclesia? Qui enim alii in Christum
credunt et credituri sunt, nisi haec quae vocatur
Ecclesia, hoc est in Christum credentium congregatio?
Quos omnes non propter varia tempora
dividit, non propter diversa loca separat; sed omnes,