PL 189, col. 739

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

praecedentes scilicet et sequentes, unum esse
vult; nec aliter, sed tam solemniter sicut Pater in
ipso, et ipse in Patre est. Quos non paucos, sed innumerabiles
esse ostendit, quando subdit: Ut mundus
credat quia tu me misisti. Non debet ergo credi
testimoniis Ecclesiae, cui indivisibiliter Christus cohabitat
usque ad consummationem saeculi? Non debet
credi testimoniis Ecclesiae, cum qua Spiritus
sanctus inseparabiliter permanet, non hic tantum,
sed in aeternum? Non debet credi testimoniis Ecclesiae,
quae unum cum Patre et Filio est, sicut
Pater in Filio, et Filius in Patre, cui eam claritatem
Filius Dei dedit, quam accepit a Patre?
Non debet credi testimoniis Ecclesiae, de qua,
hos est de electis et praedestinatis, dicitur:
Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi
sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti
mihi, quia dilexisti me a constitutione mundi? [(Joan. XVII.)]
Quomodo ergo potuit, non dico tanto,
sed saltem parvo tempore, quomodo, inquam, potuit
tantum errorem tanto tempore sequi? quomodo potuit
plusquam per mille annos et falli et fallere Ecclesia,
cum qua verax Pater, cum qua Veritas, Filius,
cum qua Veritatis spiritus perpetuo mansit?
Sed, cum hoc omnino impossibile sit, colligitur quod
ejus traditionibus omnibus, sicut apostolicis, omnimoda
ab omnibus fidelibus fides exhiberi debeat.
Si enim doctrina vel traditio Ecclesiae ab apostolis
suscepta est, si eadem a Christo in apostolos derivata

est, constat quia verax et a veritatis filiis suscipienda
est. Sed quod hanc apostoli a Christo
susceperint, nulli dubium est. Quod autem Ecclesia
ab apostolis, auctoritate pariter et ratione probatum
est.
Sequitur ergo quia doctrina vel traditio Ecclesiae
ab omnibus suscipienda est. Debetis igitur credere
testimoniis Ecclesiae, si non vultis permanere hostes
Christi et Ecclesiae. Haec autem Ecclesia attestatur
Epistolas, de quibus agitur, apostolicas esse, idque
sibi a praecedentibus Patribus, et ipsis viris apostolicis
traditum se fixe et immobiliter retinere.
Sed respondetis: Testimoniis quidem evangelicis resistere
non possumus, sed hoc nos dubios reddit,
quod nullum, nec in tota, de qua sermo est, Ecclesia,

more testium testimonium afferentium invenire
valemus: testibus enim, non testimoniis
credendum esse, lex ipsa saeculi jubet. Testium
vero officium est, audita vel visa, non ab aliis sibi
narrata, testificari; testimoniorum autem mos est
ab aliis sibi narrata referre. Ecclesia vero cui inniteris,
et ad cujus dignitatis eminentiam comprobandam,
tot et tanta testimonia affers, non vice
testium, sed testimoniorum utitur, quia non visa
vel audita, sed ab aliis sibi tradita narrat, et libris,
de quibus agitur, non quod sciat, sed quia
credit, canonicam auctoritatem dat. Ecce, ecce,
nunc tandem foveam vobis fodistis, in quam statim
praecipitandi estis. Vincula fabricastis, quibus alligandi
estis. Laqueum tetendistis, quo primi capiendi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.