PL 189, col. 745

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

sunt eum multi, et curavit eos omnes. Et praecepit eis
ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod
dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Ecce
puer meus quem elegi, in quo bene complacuit animae
meae. Ponam super eum spiritum meum, et judicium
gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Arundinem
quassatam non confringet, et lignum fumigans
non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium,
et in nomine ejus gentes sperabunt [(Isa. XLII; Matth.
XII)]
. Item alius evangelista: Cum autem tanta
signa fecisset coram eis, non credebant in eum, ut
sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine
quis credidit auditui nostro, et brachium Domini
cui revelatum est [(Isa. LIII; Joan. XII)]
Et item:
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit
Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor
eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et
convertantur, et sanem eos. Haec dixit Isaias, quando
vidit gloriam ejus, et locutus est de eo
[(Isa. VI; Joan.
XII)]
. Nonne putatis istum suscipi debere, quem
Christus ita suscipit, cujus librum legit, cujus verba
prophetica in se impleta esse ostendit, cujus evangelistae
tam frequentibus et multiplicibus testimoniis
utuntur, cujus verbis propheticis sua evangelica
tantopere affirmant?
Sequitur Jeremias, quem vere prophetam et cujus
verba ut prophetica suscipienda esse Evangelium
non tacet. Nam interrogante discipulos Domino
quem dicerent homines esse Filium hominis, responderunt:
Alii Joannem Baptistam, alii Eliam,
alii Jeremiam, aut unum ex prophetis
[(Matth. XVI)]
.
Rursum de proditoris Judae projecto argento, et
inde agro figuli in sepulturam peregrinorum a sacerdotibus
empto, ait evangelista: Tunc impletum
est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:
Et acceperunt XXX argenteos pretium appretiati,
quod appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos
in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus [(Zach.
XI; Matth. XXVII)]
. Cui testimonio simile quiddam
et in Zacharia invenitur. Et de interfectione innocentium
puerorum ait idem evangelista: Tunc impletum
est quod dictum est per Jeremiam prophetam:
Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus.

Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia
non sunt [(Jer. XXXI; Matth. II)]
. Ezechielem etiam
canonicum apostolica Pauli verba faciunt, qui in
Epistola secunda ad Corinthios ex eodem propheta
introducit Deum loquentem: Quoniam inhabitabo
in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi
erunt mihi populus [(Ezech. XI; Cor. VI)]
. Et in Epistola
ad Romanos usus verbis ejusdem prophetae
quasi suis idem Apostolus ait: Nomen Dei per vos
blasphematur inter gentes, sicut scriptum est [(Rom.
II)]
, subaudi in eodem propheta [(Ezech. XXXVI)] .
Danielem quoque inter prophetas vos suscipere,
ejusque scripta esse prophetica negare, eadem vos
et saepe nominata evangelica auctoritas cogit: Cum,
inquit Christus in Evangelio, videritis abominationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.