PL 189, col. 746

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

desolationis quae dicta est a Daniele propheta,
stantem in loco sancto, qui legit, intelligat [(Dan. IX;
Matth. XXIV)]
.
Post hos magnos et velut principales prophetas,
procedamus simul et ad XII qui minores dicuntur,
non inferiori auctoritate, sed librorum quantitate,
et universos non simul, neque confuse, sed sigillatim
et distincte canonicos esse probemus. Et ut
eo ordine quo a Patribus ordinati sunt, et quo ab
Ecclesia recitantur singuli proferantur, proferat
misericors Salvator in Evangelio contra immites
Pharisaeos de Osee propheta misericordiae testimonium. Euntes,
ait, dicite quid est: Misericordiam
volo, et non sacrificium [(Matth. IX, et XII)]
. Quod
propheta ille ita intulit: Quia misericordiam volui et

non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta [(Ose. VI; Matth. IX)]
.
Et Apostolus de eodem: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam
consecutam, misericordiam consecutam.
Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea
vos; ibi vocabuntur filii Dei
[(Ose. II; Rom. IX)]
. Sed
et de Joel, qui hunc sequitur post effusionem Spiritus
sancti a Christo in Evangelio discipulis promissam,
et die Pentecostes exhibitam, ait Judaeis
Petrus apostolus in Actibus apostolorum: Hoc est
quod dictum est per prophetam Joel: Erit in novissimis
diebus, dicit Dominus: Effundam de spiritu
meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri
et filiae vestrae. Juvenes vestri visiones videbunt et senes

vestri somnia somniabunt [(Joel. II; Act. II)]
, et
reliqua quae prolixitatis causa non scribo. Amos
prophetae qui huic jungitur, liber ille Regum saepe
dictus, et evangelica auctoritate firmatus, testimonium
dat. Nam quod in hoc propheta factum, in
libro illo legitur praedictum. Sic enim ait iste: Super
tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non
convertam eum, eo quod trituraverit in plaustris ferreis
Galaad; et mittam ignem in domum Azahel, et
devorabit domos Benadab, et conteram vectem Damasci [(Amos. I)]
.
De his in libro Regum sic loquitur
ipsi Azaheli Eliseus propheta: Scio, inquit, quae
facturus es filiis Israel mala. Civitates eorum munitas
igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio,
et parvulos eorum elides, et praegnantes divides (IV

Reg. VIII). De Benadab quoque et Damasco, et malis
Azahelis, quibus pene attrivit Israel, plene ibidem
legitur. De Abdia etiam ait idem Apostolus in I Epistola
ad Corinthios: Perdam sapientiam sapientium,
et prudentiam prudentium reprobabo [(Abd. I; I
Cor. I)]
. De Jona vero quis non audivit, quis non
imo pectore recondidit, quod Salvator in Evangelio
mortem et resurrectionem suam naufragio, et evasioni
ejus comparans, ait Judaeis: Signum non dabitur
vobis nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim
fuit Jonas in ventre celi tribus diebus et tribus noctibus,
ita erit Filius hominis in corde terrae, tribus diebus
et tribus noctibus [(Jonas. II; Matth. XII)]
. Et
rursum: Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione
ista, et condemnabunt eam, quia poenitentiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.