PL 189, col. 747

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plusquam
Jonas hic [(Jonas III; Matth. XII)]
. Quae autem inter
omnes de Christo prophetias, Michaeae prophetia in
Evangelio clarius resonat, quam nato Christo in
Bethlehem, principes sacerdotum et Scribae populi
Herode interrogante, protulerunt: Et tu, Bethlehem,
terra Juda, nequaquam minima es in principibus
Juda. Ex te mihi egredietur qui sit Dominator in
Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis [(Mich. V; Matth. II)]
.
Veniat post hos et Nahum
propheta, cujus testimonio Apostolus in Epistola ad
Romanos utitur: Quam speciosi, inquit, pedes
evangelizantium pacem, evangelizantium bona! [(Rom.
X.)]
Licet paucis mutatis verbis, iste dicat: Ecce
super montes pedes annuntiantis et evangelizantis

pacem [(Nahum. I)]
. Quod testimonium Isaias pene
eisdem verbis, sed tamen uno eodemque versu protulit [(Isa. LII)] ,
quia non multiplex vel diversus, sed
unus et idem Spiritus est, qui per Isaiam et
Nahum, et per omnes locutus est prophetas. Unde
quia per eumdem Spiritum idem uterque locutus
est, hoc de utroque testimonium ab Apostolo sumptum
est.
Cui vero in toto orbe Habacuc prophetae auctoritas
non innotuit, cum et frequenter legatur, et
libenter audiatur translatus ab angelo per cincinnum
capitis de Judaea in Babylonem, ibique Danieli
in lacu leonum clauso, prandium quod messoribus
paraverat exhibuisse? Quod si istud juxta beatum
Hieronymum, quia in Hebraicis libris non legitur,

insufficiens videtur, veniat more suo Apostolus,
eumque divinum et veracem non pseudoprophetam
esse, sumpto de eo testimonio comprobet, sicut
in Epistola ad Romanos et illa ad Hebraeos dicit: Sicut,
inquit, scriptum est, utique apud hunc Prophetam: Justus autem ex fide vivit
[(Habac. I; Rom.
I; Hebr. X)]
. Sed et tam de Sophonia, qui post hunc
venit, quam de Isaia, Apostolus in Epistola ad
Romanos: Reliquiae, inquit, filiorum Israel salvae
fient [(Rom. IX)]
. Sophonias autem sic eamdem sententiam
suis verbis explicans: Sperabunt, ait, in
nomine Domini reliquiae Israel. Isaias autem sic: In veritate reliquiae convertentur
[(Sophon. III)]
, reliquiae,
inquam, Jacob, ad Deum fortem [(Isa. X)]
.

Jam vero Aggaeo prophetae, ipsa evangelica veritas
testimonium dat, cum ait: Post transmigrationem
Babylonis, Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem
genuit Zorobabel [(Matth. I)]
. Ad quem Zorobabel
missus a Deo iste propheta, ait: Confortare, Zorobabel,
dicit Dominus, et confortare, Jesu fili Josedech,
sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae,
dicit Dominus exercituum, et facite, quoniam ego
vobiscum sum, dicit Dominus exercituum [(Agg. II)]
.
Nam mittebatur propheta Domini, ut confortaret
principem et populum, ad construendam, quam
Chaldaei destruxerant, domum Dei. Sed et Apostolus
in Epistola ad Hebraeos, ad confirmanda magna
quaedam, de quibus tractabat, nobile de textu ejus
testimonium profert: Adhuc, inquit, unum modicumque,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.