PL 189, col. 787

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

[(III Reg. I)] .
Hoc fortassis etsi malus Nabuchodonosor
prophetam Danielem adoravit [(Dan. II)] .
Neque enim credendum est sanctos homines vel
sanctos angelos cultum Deo tantum debitum aut hominibus
impendisse, aut sibi impendi aequanimiter
tolerasse. Unde clarum est modum hunc non esse
adorationis divinae, sed venerationis humanae; nec
esse singulare illud insigne deitatis, sed officiosam
et communem exhibitionem honoris. Sed speciale
illud omnem creaturam refugit; generale istud tam
Creatori quam creaturae rationali inservit. Nam irrationali
honorem vel modicum exhibere, et auctoritas
prohibet, et ratio dissuadet. Cum tamen vel sanctorum
pignoribus, vel sacris locis, vestibus vel vasis,
seu quibuslibet talibus rebus honor defertur, non

quia sunt insensibilia, pulchra, suavia, pretiosa, vel
quolibet modo corporaliter hominibus accommoda,
fieri creditur; sed quia Deo vel sanctis ejus perpetuo
cum eo victuris, in his honor congruus exhibetur.
Si igitur et hoc modo crux Domini adoranda, id
est honoranda suscipitur, nec impium est nec erroneum,
sed pium et salutiferum: pium, quia a rectae
fidei tramite non discordat: salutiferum, quia salutem
piis adoratoribus, seu veneratoribus comparat.
Licet ergo isto vel illo modo crucem Domini adorare,
ut in illo non tam ipsa quam Deus adoretur,
in isto non tam ipsa quam Deus honoretur. Illo colatur
in cruce crucifixus, isto veneretur in ligno
auctor ejus. Illo cultus divinus ipsi Deo per crucem

exhibeatur, isto communis multorum honor, per
eamdem crucem eidem Deo, cui debetur omnis honor
et gloria, impendatur.
Contra id quod dicunt, missam nihil esse, nec celebrari debere.
Post baptismum negatum, post cruces exustas,
post templa destructa, ut nihil sacrum punienda
vestra temeritas intemeratum relinquat, quarto jam
loco ad ipsum crucifixum, et templorum Dominum
et baptismi largitorem, se extendit, et non tantum
quae ejus sunt, sed et ipsum Ecclesiae suae auferre
molitur. Negat corpus Christi et sanguinem divini
Verbi virtute vel sacerdotum ministerio confici;
totumque inane ac supervacuum esse quidquid in

altaris sacramento altaris ministri agere videntur,
affirmat. Sed quia vestrorum nolo relator esse verborum,
ipsi vestra proponite, quodque de his seducto
a vobis populo praedicare soletis, lectoribus
nostris et auditoribus aperite. Verba vestra, quae
ad nos pervenire potuerunt, ista sunt: Nolite, o populi,
episcopis, presbyteris, seu clero vos seducenti
credere, qui sicut in multis, sic et in altaris officio vos
decipiunt, ubi corpus Christi se conficere, et vobis ad
vestrarum animarum salutem se tradere mentiuntur.
Mentiuntur plane. Corpus enim Christi semel tantum
ab ipso Christo in coena ante passionem factum est;
et semel, hoc est tunc tantum, discipulis datum est.
Exinde neque confectum ab aliquo, neque alicui datum
est.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.